In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 4. 5 )Audite uerbum domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel. haec dicit dominus: quid inuenerunt patres uestri in me iniquitatis, quia elongauerunt a me et ambulauerunt post uanitatem et uani facti sunt? Hunc sensum et alius propheta testatur: populus meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi? responde mihi; quia eduxi te de terra Aegypti et de domo seruientium liberaui te.

utrumque autem nomen — et Israhel — ponitur, non secundum duas et decem tribus, sed iuxta omnem populum, cum et ipse Iacob postea appellatus sit Israhel. offensam autem ducit a patribus. non quo peccata patrum filiis inputentur, sed quo et filii habentes patrum similitudinem et suo et parentum scelere puniantur. saepe legimus, quod propter sanctos patres filiorum [*]( 5 *Pa. 26, 2 10 *Matth. 18, 7 17 Mich. 6. *3. 4 21 cf. Gen. 32, 28 23 cf. Ex. 20, 5 etc. ) [*]( 1 delinqaunt Ap.c. ueniunt La.c. 2 habet (t in ras.) L habent P. (n exp) cet. 3 sacerdotali? V 4 subitiantur (e s. a) P 5 uiceiisimo LBM uige*simo (g ex c: n eras.) A XXVI V spsalmo P sanctus] Dauid add. Erasmus v (dauid sc̄s S) 6 me om. V carnis La.c. meas (ex snas) V 7 et L, (exp.) B, om. cet.. v cum Yulg. 8 exsecuntur F exequuntur A exsequitur Pa.c. 9 inmunis La.c. ueniunt codd. (corr. LAP). v 10 opportet M 11 uenerant M 14 qui BP,LMAa.e. quid (0 s. i) F 17 popule Bp.c.m2 18 te om. V 20 nomenj & iacob add. s. M. m3 A Iacob add. Erasmus v pt. & exp. M Israhel] & iacob add. s. «. m2 P 22 dicit V )

19
misereatur deus.

dereliquerunt autem patres populi peccatoris deum — et non breuiter, sed longo tempore — et pro deo secuti sunt uanitatem, idola uidelicet, quae nihil prosunt cultoribus suis, et ipsis similes facti sunt secundum illud, quod scriptum est: similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.