In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, XIV. )Haec dicit dominus: recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem desponsionis tuae, quando secuta me es in deserto, in terra, quae non seminatur. LXX: haec dicit dominus: recordatus sum misericordiae adulescentiae tuae et dilectionis . perfectionis tuae. Plenius hoc in Hiezechiele dicitur, quando sibi Hierusalem in matrimonio dominus copulat et sub persona uxoris suis iungit amplexibus siue, ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et adulescentulam et desponsatam uocat; quo enim necdum potiti sumus, magis, ut potiamur, adpetimus.

\'quando\', inquit, \'secuta me es in solitudine et instar sponsaliorum et dotis legis tibi ornamenta et uerborum distribui monilia). totumque hoc non ad meritum eius refert, sed ad suam misericordiam, per quam et caritas consecuta est. hoc quoque, quod posuimus: in deserto, in terra, quae non seminatur. in LXX non habetur.