Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus. Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est. Laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum,

p.332
tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat. Oblita sexus, fragili-tatis inmemor ac solitudinis tantum cupida ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe quasi de vinculis gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis elemosynam tribuere, sed suis pariter effusis ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic inpatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque, dum semper paratur, mors eam invenire non potuit inparatam.

Inter laudes feminae subito mihi Pammachius meus exoritur. Paulina dormit, ut ipse vigilet; praecedit maritum, ut Christo famulum derelinquat. Hic heres uxoris et hereditatis alii possessores. Certabant vir et femina, quis in portu Abrahae tabernaculum Ageret, et haec erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret. Vicit uterque et uterque superatus est. Ambo se victos et victores fatentur, dum, quod alter cupiebat, uterque perfecit. Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret. Necdum dictum, iam factum: emitur hospitium et ad hospitium turba concurrit. Non est enim labor in Iacob nec dolor in Israhel. Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat. Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.

p.334
Quod Publius semel fecit in insula Melita erga unum apostolum et—ne contradictioni locum tribuam—in una nave, hoc isti et frequenter faciunt et in plures. Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet. Xenodochium in portu Romano situm totus pariter mundus audivit. Sub una aestate didicit Britania, quod Aegyptus et Parthus agnoverant vere.

Quod scriptum est: Timentibus dominum omnia cooperantur in bonum, in obitu tantae feminae vidimus conprobatum. Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula. Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa—quod voluit—et deposita tandem sarcina levior volavit ad caelos. Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exalaverat necdum debitam Christo reddiderat animam, Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus, totius urbis populos exequias congregabat. Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat. Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Femineas et facta ferant.

p.336
Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicere, haec spiritales nequitias subiugavit. Audio: praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria paenitentis. Nec mirum, si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione angeli laetabantur in caelo.

Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae sequuntur agnum, quocumque vadit. Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur! Procul livor, facessat invidia. Si pater familias bonus est, quare oculus noster malus? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est. Multae mansiones sunt apud patrem. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Cui plus dimittitur, plus amat.

p.338

BEATUS apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et .vites virgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de inpari. matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in

p.340
suo gremio nutriret et senex? Bene et feliciter expectavimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum Iovem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet et inrideat epistulam meam et me vel stultum vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat, antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.

Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum: Quae apud homines inpossibilia, apud Deum possibilia sunt. Numquam est sera conversio. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor, rex Babylonius, post efferationem et cordis et corporis et beluarum in heremo convictum mentem recepit humanam. Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa

p.342
simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi? Solitudinem patitur et in urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadema-tum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat. Iam et Aegyptius Serapis factus est Christianus; Marnas Gazae luget inclusus et eversionem templi iugiter pertremescit. De India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus.; deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythae fervent calore fidei; Getarum rutulus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.

Paene lapsus sum ad aliam materiam et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat sanctae Marcellae et tuis precibus invitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante votis quam utero

p.344
suscepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de prophetalibus libris: Anna. sterilitatem alvi fecunditate mutavit, tu luctuosam fecunditatem vitalibus liberis conmutasti. Fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege. Sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultavit et lusit. Audiebat enim per os virginis verba domini pertonantis et de uteie matris in occursum eius gestiebat erumpere. Igitur, quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in templo, Iohannes in solitudine praeparatur. Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur; hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.

Sic erudienda est anima, quae futura est templum domini. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur. Procul sit aetas lasciva puerorum, ipsae puellae et pedisequae a saecularium consortiis arceantur, ne, quod mali didicerint, peius doceant. Fiant ei litterae vel

p.346
buxeae vel eburneae et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et visu noverit. Cum vero coeperit trementi manu stilum in cera dueere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia et foras non queant evagari. Syllabas iungat ad praemium, et, quibus illa aetas delectari potest, munusculis invitetur. Habeat et in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium; et vicisse se gaudeat et victam doleat. Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum percepta in infantia ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quae consuescet verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de industria, prophetarum videlicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. Magister probae aetatis et vitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doetus vir id
p.348
facere vel in propinqua vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse libra-riorum vilitate initia ei traderet litterarum. Non sunt contemnenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt. Ipse elementorum sonus et prima institutio praeceptoris aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est. Gracchorum 1 eloquentiae multum ab infantia sermo matris scribitur contulisse, Hortensii 2 oratio in paterno sinu coaluit. Difficulter eraditur, quod rudes animi perbiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet? Rudis testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus. Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia. Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula; habeat modestam gerulam, nutricium gravem. Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet. Rapiat eam avia, patrem risibus recognoscat,
p.350
sit omnibus amabilis et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. Discat statim, quam habeat et alteram aviam, quam amitam, cui imperatori, cui exercitui tiruncula nutriatur. Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum.

Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium. Et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec verba frangentem: Tune ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus? Quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis. Omnia

p.352
per ordinem expleta sunt et seram miserae paenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.

Heli sacerdos offendit dominum ob vitia liberorum; episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos. At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia. Si perfecta aetas et si iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam! Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur nisi melle circumlita et vitia non decipiunt nisi sub specie umbraque virtutum. Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in evangelio scriptum

p.354
est: Aetatem habet, pro se loquatur. Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est. Offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam vovisti, quam conceperis; ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est; quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur!

Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo

p.356
suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria filiae regis ab intus; loquatur et ipsa electo caritatis iaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum. Nunquam exeat foras, ne inveniant eam, qui circumeunt civitatem, ne percutiant et vulnerent et auferentes theristrum pudicitiae nudam in sanguine derelinquant; quin potius, cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: Ego murus et ubera mea turris. Lavi pedes meos, non possum inquinare eos.