Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

PETIS, Nepotiane carissime,litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus. Nunc iam cano capite et fronte, ad instar boum pendentibus a mento palearibus: Frigidus obsistit circum praecordia sanguis;

p.190
unde et in alio loco idem poeta canit: Omnia fert actas, animum quoque; et post modicum: Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim Iam fugit.

Quod ne de gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis et nisi conplexu adulescentiae non tepescit. Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigea et reliquae uxores eius et concubinae, quas scriptura commemorat: omnes quasi frigidae repudiantur, in unius tantum grandaevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit et tamen vivente Sarra aliam non quaesivit uxorem; Isaac duplices David annos habuit et cum Rebecca iam vetula numquam refrixit; taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus; certe Moyses, dux Israhelitici populi, centum viginti annos habebat et Sephoram non mutavit.

p.192

Quae est igitur ista Somanitis uxor et virgo tam fervens, ut frigidum calcfaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris suidelicias et pacificus bellatoris viri narret amplexus: Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei, et ne deliqueris eam, et adprehendet te; ama illam et servabit te. Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua posside intelligentiam; circumda illam et exaltabit te; honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te. Omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceterae: ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero—rursus admoneo—eorum, qui adulescentiam suam honestis artibus

p.194
instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit. Unde et sapiens ille Graeciae, cum expletis centum et septem annis se mori cerneret, dixisse fertur dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset; Plato octogesimo et uno anno scribens est mortuus; Isocrates nonaginta et novem annos in docendi scribendique labore conplevit; taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xeno-cratem, Zenonem, Cleanthem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt: ad poetas venio,Homerum,Hesiodum, Simonidem,Stesichorum, qui grandes natu cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris iam vetuli et paene decrepiti dulcior melle oratio fluxerit. Sed et ipsius Abisag nominis sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur
p.196
enim pater meus superfluus vel patris mei rugitus. Verbum superfluum ambiguum est et in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem loco superfluus quasi non necessarius ponitur. Sag autem, id est rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonant et, ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Somanitis in lingua nostra coccinea dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere; quod, licet dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem, divisoris, id est Phares, sortitus est nomen. Et Raab meretrix in typo ecclesiae resticulam mysteria sanguinis continentem, ut Hiericho pereunte salvaretur, adpendit. Et in alio loco de viris sanctis scriptura commemorat: Hi sunt, Cinaei qui venerunt de calore domus Rechab. Et dominus noster in evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram et quam volo, ut ardeat! Qui in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas?

Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines

p.198
capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum. Amplexetur me modo sapientia et Abisag nostra, quae numquam senescit, in meo requiescat sinu. Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et apostolum spiritu ferventes et in evangelio dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta prophetam Zachariam stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente refrigescet caritas multorum. Audi igitur, ut beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque vitae eius exemplum habere virtutum; sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.

Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur. Si enim κλῆροσ Graece sors Latine appellatur, propterea vocantur clerici, vel quia de sorte sunt domini vel quia dominus ipse sors, id est pars, clericorum est. Qui autem vel ipse pars domini est vel dominum partem habet, talem se exhibere

p.200
debet, ut et possideat dominum et ipse possideatur a domino. Qui dominum possidet et cum propheta dicit: Pars mea dominus, nihil extra dominum habere potest, quod, si quippiam aliud habuerit praeter dominum, pars eius non erit dominus. Verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellcctilem, cum his partibus dominus pars eius fieri non dignatur. Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens iterum iterumque monebo, ne officium clericatus genus antiquae militiae putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia, ne plus habeas, quam quando clericus esse coepisti, et dicatur tibi: Cleri eorum non proderunt eis. Mensulam tuam pauperes et peregrini et cum illis Christus conviva noverit; negotiatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum quasi quandem pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. Tu aurum contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae: in tanta morum discordia quae potest esse concordia?
p.202
Hospitiolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes ferant. Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto manseris; ne in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior nec Salomone potes esse sapientior; memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier eiecerit. Aegrotanti tibi sanctus quilibet frater adsistat et germana vel mater aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore et animo aegrotare coepisse. Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis. Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur vestibus, sed moribus, nec calamistro crispent comas, sed pudicitiam habitu polliceantur. Solus cum sola secieto et absque arbitro non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam; non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones et, quid-
p.204
quid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. Crebra munuscula et orariola et fasciolas. et vestes ori adplicatas, et degustatos cibos blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. Mel meum, lumen meum meumque desiderium et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in clericis et in clericis monachis, quorum et sacerdotium proposito et propositum ornatur sacerdotio! Nec hoc dico, quod aut in te aut in sanctis viris ista formidem, sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu et boni et mali repperiantur maiorumque condemnatio laus bonorum sit.

Pudet dicere: sacerdotes idolorum, mimi et aurigae et scorta hereditates capiunt; solis clericis et monachis hoc lege prohibetur et prohibetur non a persecutoribus, sed a principibus Christianis. Nec de lege conqueror, sed doleo, cur meruerimus hanc legem. Cauterium bonum est, sed que mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia. Per fidei commissa legibus inludimus, et quasi maiora sint imperatorum scita quam Christi, leges timemus, evangelia contemnimus. Sit heres, sed mater filiorum, id est gregis sui, ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit. Quid nos inserimus inter matrem

p.206
et liberos? Gloria episcopi est pauperum opibus providere, ignominia omnium sacerdotum est propriis studere divitiis. Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant. Audio praeterea in senes et anus absque liberis quorundam turpe servitium. Ipsi apponunt mattulam, obsident lectum, et purulentias stomachi et phlegmata pulmonis manu propria suscipiunt. Pavent ad introitum medici trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur et, si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur ac simulata laetitia mens intrinsecus avara torquetur. Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalae annis conparant. O quanta apud dominum merces, si in praesenti pretium non speraret! Quantis sudoribus hereditas cassa expetitur! Minori labore margaritum Christi emi poterat.

Divinas scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce, quod doceas; obtine eum, qui secundum doctrinam est,

p.208
fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana et contradicentes re vincere. Permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quo didiceris, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem de ea, quae in te est, spe. Non confundant opera sermonem tuum, ne, cum in ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre de ieiuniis disputat; accusare avaritiam et latro potest; sacerdotis Christi mens osque concordent. Esto subiectus pontifici tuo et quasi animae parentem suspice: amare filiorum, timere servorum est: Et si pater sum, inquit, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina: monachus, pontifex, avunculus. Sed et episcopi sacerdotes se sciant esse, non dominos: honorent clericos quasi clericos, ut et ipsis a clericis quasi episcopis deferatur. Scitum illud est oratoris Domitii: Ego te, inquit, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem? Quod Aaron et filios eius, hoc episcopum et presbyteros noverimus: unus dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. Recordentur semper, quid apostolus Petrus praecipiat sacerdotibus: Pascite eum, qui in vobis est, gregem domini providentes non coacto, sed
p.210
spontanee secundum Deum, neque turpilucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi et ex animo, ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam. Pessimae consuetudinis est in quisbusdam ecclesiis tacere presbyteros et praesentibus episcopis non loqui, quasi aut invideant aut non dignentur audire. Et si alii, inquit Paulus apostolus, fuerit revelatum sedenti, prior tacet. Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes consolentur. Et spiritus prophetarum prophetis subiectus est: non enim est dissensionis Deus, sed pacis. Gloria patris est filius sapiens; gaudeat episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit sacerdotes.