Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Vidua, quae soluta est vinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseverare. At scandalizat quempiam vestis fuscior: scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.

p.162
Cibi displicent viliores; nihil vilius est locustis. Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur. Erubescat mulier Christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum apostolum Christo placere non possunt.