Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes posscssionum reditus et cotidianas domus impensas subputant. Neque enim undecim apostoli Iudae proditione sunt fracti nec
p.146
Phygelo et Alexandro faciente naufragium ceteri a cursu fidei substiterant. Nec dicas: Illa et illa suis rebus fruitur; honoratur ab omnibus; fratres ad eam conveniunt et sorores: numquid ideo virgo esse desivit? Primum dubium, an virgo sit talis. Non enim, quomodo videt homo, videbit Deus. Homo videt in facie, Deus videt in corde. Dehinc, etiam si corpore virgo est, an spiritu virgo sit, nescio. Apostolus autem ita virginem definivit: Ut sit sancta et corpore et spiritu. Ad extremum habeat sibi gloriam suam; vincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et vivat! Nos meliora exempla sectemur. Propone tibi beatam Mariam, quae tantae extitit puritatis, ut mater esse domini mereretur. Ad quam cum angelus Gabriel in viri specie descendisset dicens: Ave, gratia plena, dominus tecum, consternata respondere non potuit; nunquam enim a viro fuit salutata. Denique nuntium discit et loquitur et, quae hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida. Potes et tu esse mater domini. Accipe tibi tomum magnum, novum et scribe in eo stilo hominis velociter spolia detrahentis, et, cum accesseris ad prophetissam et conceperis in utero et pepereris filium, dic: A timore tuo, domine, concepimus et doluimus et peperimus; spiritum salvationis tuae fecimus super terram. Tunc et filius tuus
p.148
tibi respondebit et dicet: Ecce mater mea et fratres mei. Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo volante signaveras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudaverit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre. Grandis labor, sed grande praemium esse, quod martyras, esse, quod apostolos, esse, quod Christus est. Quae quidem universa tunc prosunt, cum in ecclesia fiunt, cum in una domo pascha celebramus, si arcam ingredimur cum Noe, si pereunte Hierico Raab iustificata nos continet. Ceterum virgines, quales apud diversas hereses et quales apud inpurissimum Manicheum esse dicuntur, scorta sunt aestimanda, non virgines. Si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt honorare plasticam hostis sui? Sed quia sciunt virginale vocabulum gloriosum, sub ovium pellibus lupos tegunt. Christum mentitur antichristus et turpitudinem vitae falso nominis honore convestiunt. Gaude, soror, gaude, filia, gaude, mi virgo: quod aliae simulant, tu vere esse coepisti.
Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei, qui non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere
p.150
proclamabit: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an famis? an nuditas? an periculum? an gladius? Et iterum: Certus autem sum, quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis. Taceo, quod usque ad tricesimum annum ignobilis parentum paupertate contentus est: verberabatur et tacet; crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur. Quid, igitur, retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo. Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Haec est sola digna retributio, cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus. Quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel iustus occiditur; Abraham uxorem periclitatur amittere et, ne in inmensum volumen extendam, quaere et invenies singulos diversa perpessos. Solus in deliciis Salomon fuit, et forsitan ideo corruit. Quem enim diligit dominus, corripit; castigat autem omnem
p.152
filium quem recipit. Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere victorem, quam inpatientia unius horae servire perpetuo?
Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. Respice, quanta Iacob pro Rachel pacta uxore sustineat. Et servivit,inquit scriptura, Iacob pro Rachel annis septem. Et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam. Unde et ipse postea memorat: In die urebar aestu et gelu nocte. Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile. Brevia putabimus universa, quae longa sunt, et iaculo illius vulnerati per horarum momenta dicimus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est. Non sunt, enim, condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Quando tibi grave videtur esse, quod sustines, Pauli secundam ad Corinthios lege: In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter—a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci—nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in
p.154
mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate. Quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest vindicare virtutum? Utique ille postea confidenter aiebat: Cursum consummavi, fidem servavi. Superest mihi corona iustitiae, quam retribuet mihi dominus. Si cibus insulsior fuerit, contristamur et putamus nos Deo praestare beneficium, cum aquatius bibimus: calix frangitur, mensa subvertitur, verbera sonant et aqua tepidior sanguine vindicatur. Regnum caelorum vim patitur et violenti diripiunt illud. Nisi vim feceris, caelorum regna non capies. Nisi pulsaveris inportune, panem non accipies sacramenti. An non tibi videtur esse violenti, cum caro cupit esse, quod Deus est, et illuc, unde angeli corruerunt, angelos iudicatura conscendere?
Egredere, quaeso, paulisper e corpore et praesentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata virgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet
p.156
responsuris: Cantemus domino; gloriose enim magnificatus est. Equum et ascensorem proiecit in mare. Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus. Tunc et ipse sponsus occurret et dicet: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce hiemps transiit, pluvia abiit sibi. Tunc angeli mirabuntur et dicent: Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? Videbunt te filiae et laudabunt te reginae et concubinae te praedicabunt. Tunc et alius castitatis chorus occurret: Sarra cum nuptis veniet, filia Phanuelis Anna cum viduis. Erunt ut in diversis gregibus, carnis et spiritus, matres tuae. Laetabitur illa, quod genuit; exultabit ista, quod docuit. Tunc vere super asinam dominus ascendet et caelestem ingredietur Hierusalem. Tunc parvuli, de quibus in Esaia salvator cffatur: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus, palmas victoriae sublevantes consono ore cantabunt: Osanna in excelsis; benedictus, qui venit in nomine domini, osanna in excelsis. Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus: Hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt—virgines enim permanserunt; hi sunt, qui secuntur agnum, quocumque vadit. Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo-
p.158
tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere; esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo, et opere pariter ac mente munita clamabis: Aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam.
Abraham temptatur in filio et fidelior invenitur; Ioseph in Aegypto venditur, ut patrem pascat et fratres; Ezechias vicina morte ferretur, ut fusus in lacrimis quindecim annorum spatio proteletur ad vitam; Petrus apostolus domini passione concutitur, ut amare flens audiat: Pasce oves meas; Paulus, lupus rapax et Beniamin adulescentior, in extasi caecatur, ut videat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus dominum vocat, quem dudum ut hominem persequebatur.
Ita et nunc, mi Marcella, Blesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter
p.160
aestuasse, ut sciret reiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit. Venit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et surgens ministrat ei. Redolebat aliquid neglegentiae et divitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamavit dicens: Blesilla, exi foras. Quae vocata surrexit et egressa cum domino vescitur. Iudaei minentur et tumeant, quaerant occidere suscitatam, soli apostoli gloriantur; scit se vitam suam ei debere, cui credidit; scit se eius amplexare pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat. Corpus paene iacebat examine et anhelos artus mors vicina quatiebat. Ubi tunc erant auxilia propinquorum, ubi verba omni inaniora fumo? Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit et Christo revixit. Qui Christianus est, gaudeat; qui irascitur, non esse se indicat Christianum.
Vidua, quae soluta est vinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseverare. At scandalizat quempiam vestis fuscior: scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.
p.162
Cibi displicent viliores; nihil vilius est locustis. Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur. Erubescat mulier Christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum apostolum Christo placere non possunt.
Vidua nostra ante monilibus ornabatur et die tota, quid sibi deesset, quaerebat ad speculum; nunc loquitur confidenter: Nos autem omnes revelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu. Tunc crines ancillulae disponebant et mitellis crispantibus vertex artabatur innoxius; nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere, quod velatur. Illo tempore plumarum quoque dura mollities videbatur et in extructis toris iacere vix poterat; nunc ad orandum festina consurgit et modulata voce ceteris alleluia praecipiens prior incipit
p.164
laudare dominum suum. Flectuntur genua super nudam humum et crebris lacrimis facies psimithio ante sordidata purgatur. Post orationem psalmi concrepant et lassa cervix, poplites vacillantes in somnumque vergentes oculi nimio mentis ardore vix impetrant, ut quiescant. Pulla est tunica: minus, cum humi iacuerit, sordidatur. Soccus vilior: amatorum pretium calceorum egentibus largietur. Cingulum non auro gemmisque distinctum est, sed laneum et tota simplicitate purissimum et quoi possit adstringere magis vestimenta quam scindere. Si huic proposito invidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur,ei pro solea anathema et in suo morienti pulvere dicatur: Vade retro, Satanas, quod interpretatur adverse; adversarius quippe Christi est antichristus, cui praecepta displicent Christi.
Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur; patrem senem cum navicula et rete dimittunt; publicanus a teloneo surgit et sequitur salvatorem; volens discipulus reverti domum et suis ante renuntiare magistri voce prohibetur; sepultura non datur patri et pietatis genus est inpium esse pro domino. Nos, quia serica veste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocantur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio: Inpostor et Graecus est. Cavi-
p.166
lentur vafriora licet et pingui aqualiculo farsos circumferant homines: Blesilla nostra ridebit nec dignabitur loquacium ranarum audire convicia, cum dominus eius dictus sit Beelzebub.
Medici, quos vocant chirurgicos, crudeles putantur et miseri sunt. An non est miseria alienis dolere vulneribus et mortuas carnes clementi secare ferro? Non horrere curantem, quod horret ipse, qui patitur, et inimicum putari? Ita se natura habet, ut amara sit veritas, blanda vitia aestimentur. Esaias iii_exemplum captivitatis futurae nudus non erubescit incedere; Heremias de media Hierusalem ad Eufraten, fluvium Mesopotamiae, mittitur, ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius et castra sunt Chaldaeorum, ponat περίζωμα corrumpendum: Hiezecihel stercore primum humano, dein bubulo panem de omni semente conspersum edere iubetur et uxoris interitum siccis oculis videt; Amos de Samaria pellitur: cur quaeso? Nempe ideo, quia chirurgici spiritales secantes vitia peccatorum ad paenitentiam
p.168
cohortabantur. Paulus apostolus: Inimicus, in-quit, vobis factus sum vera dicens. Et quia salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.
Unde non mirum est, si et nos vitiis detrahentes offendimus plurimos. Disposui nasum secare fetentem: timeat, qui strumosus est. Volo corniculae detrahere garrienti: rancidulam se intellegat cornix. Numquid unus in orbe Romano est, qui habeat truncas inhonesto vulnere nares? Numquid solus Onasus Segestanus cava verba et in vesicarum modum tumentia buccis trutinatur inflatis? Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse: quid ad te, qui te intellegis innocentem? Rideo advocatum, qui patrono egeat: quadrante dignam eloquentiam nare subsanno: quid ad te, qui disertus es? Volo in nummarios invehi sacerdotes: tu, qui dives es, quid irasceris? Claudum cupio suis ignibus ardere Vulcanum: numquid hospes eius es aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere? Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis: quicquid dictum fuerit, in te dictum putas. In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis. An ideo bellus videris, quia fausto vocans nomine? Quasi
p.170
non et lucus ideo dicatur, quod minime luceat, et Pareae ab eo, quod nequaquam pareant, et Eumenides Furiae, et vulgo Aethiopes vocentur argentei. Quodsi in descriptione foedorum semper irasceris, iam te cum Persio cantabo formosum: Te optent generum rex et regina, puellae Te rapiant: quiequid calcaveris tu, rosa fiat.
Dabo tamen consilium, quibus absconditis possis pulchrior apparere: nasus non videatur in facie, sermo non sonet ad loquendum, atque ita et formosus videri potes et disertus.
AMBROSIUS, quo chartas, sumptus, notarios ministrante tam innumerabiles libros vere Adamantius et noster Χαλκέντεροσ; explicavit, in quadam epistula,
p.172
quam ad eundem de Athenis scripserat, refert numquam se cibos Origene praesente sine lectione sumpsisse, nunquam venisse somnium, nisi e fratribus aliquis sacris litteris personaret, hoc diebus egisse vel noctibus, ut et lectio orationem susciperet et oratio lectionem.
Quid nos, ventris animalia, tale umquam fecimus? Quos si secunda hora legentes invenerit, oscitamus, manu faciem defricantes continemus stomachum et quasi post multum laborem mundialibus rursum negotiis occupamur. Praetermitto prandia, quibus onerata mens premitur. Pudet dicere de frequentia salutandi, qua aut ipsi cotidie ad alios pergimus aut ad nos venientes ceteros expectamus. Deinceps itur in verba, sermo teritur, lacerantur absentes, vita aliena describitur et mordentes invicem consumimur ab invicem. Talis nos cibus et occupat et dimittit. Cum vero amici recesserint, ratiocinia subputamus. Nunc ira personam nobis leonis inponit, nunc cura superflua in annos multos duratura praecogitat, nec recordamur evangelii dicens: Stulto, hac nocte repetunt animum tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? Vestes non ad usum tantum, sed ad delicias conquiruntur. Ubicumque conpendium est, velocior pes, citus sermo, auris adtentior; si damnum, et saepe in re familiari accidere solet, fuerit nuntiatum, vultus maerore deprimitur. Laetamur ad nummum, obolo
p.174
contristamur. Unde, cum in uno homine animorum tam diversa sit facies, propheta dominum deprecatur dicens: Domine, in civitate tua imaginem eorum .dissipa. Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
Quapropter, quia vitae multum iam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus. Ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, viles quidem, sed innocentes cibos praebeant. Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit. Si aestas est, secretum arboris umbra praebebit; si autumnus, ipsa aeris temperies et strata subter folia locum quietis ostendit. Vere ager floribus depingitur et inter querulas aves psalmi dulcius decantabuntur. Si frigus fuerit et brumales nives, ligna non coemam: calidius vigilabo vel dormiam, certe, quod sciam, vilius non algebo. Habeat sibi Roma suos tumultos, harena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient, et
p.176
quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie visitetur senatus: nobis adhaerere Deo bonum est, ponere in domino spem nostram, ut, cum paupertatem istam caelorum regna mutaverint, erumpamus in vocem: Quid enim mihi restat in caelo et a te quid volui super terram? Quo scilicet, cum tanta reppererimus in caelo, parva et caduca quaesisse nos doleamus in terra.
UT absentiam corporum spiritus confabulatione solemur, faciat unusquisque, quod praevalet. Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus. Saccus orationis signum atque ieiunii est; sellae, ut foras pedes virgo non moveat; cerei, ut accenso lumine sponsi expectetur adventus; calices mortificationem carnis ostendunt et semper animum ad martyrium praeparatum—Calix quippe domini inebrians perquam optimus—quod autem et matronis offertis muscaria parvis animalibus ventilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quae cito cum isto interiturae mundo oleum vitae suavioris
p.178
exterminare. Hic typus virginum, haec figura sit matronarum. Nobis autem, in perversum licet, munera vestra conveniunt: sedere aptum est otiosis, in sacco iacere paenitentibus, calices habere potantibus, licet et propter nocturnos metus et animo semper malo conscientiae formidante cereos quoque accendisse sit gratum.
SI tibi putem a me gratias referri posse, non sapiam. Potens est Deus super personam meam sanctae animae tuae restituere, quod meretur. Ego enim indignus nec aestimare umquam potui nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris adfectum. Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum et pro peccatis meis etiam haec parva sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius iudicare, et non facilis venia prava dixisse de rectis. Veniet, veniet illa dies, et mecum dolebis ardere non paucos.
Ego prolapsus, ego vergipellis et lubricus, ego
p.180
mendax et Satanae arte decipiens! Quid est astutius, haec vel credidisse vel finxisse de insontibus, an etiam de noxiis credere noluisse? Oseulabantur mihi quidam manus et ore vipereo detrahebant; dolebant labiis, corde gaudebant: videbat dominus et subsannabat eos, et miserum servum suum futuro eum eis iudicio reservabat. Alius incessum meum calumniabatur et risum, ille vultui detrahebat, haec in simplicitate aliud suspicetur. Paene certe trienno cum eis vixi; multa me virginum crebro turba circumdedit; divinos libros, ut potui, nonnullis saepe disserui; lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat. Dieant, quid umquam in me aliter senserint, quam Christianum decebat? Pecuniam cuius accepi? Munera vel parva vel magna non sprevi? In manu mea aes alicuius insonuit? Obliquus sermo, oculus petulans fuit? Nihil mihi aliud obicitur nisi sexus meus, et hoc numquam obicitur, nisi cum Hierosolyma Paula proficiscitur. Esto: crediderunt mentienti; cur non credunt neganti? Idem est homo ipse, qui fuerat: fatetur insontem, qui dudum noxium loquebatur; et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus, nisi quod facilius creditur, quod aut fictum libenter auditur aut non fletum, ut fingatur, inpellitur.
p.182
Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium paene iudicio dignus summo sacerdotio decernebar; beatae memoriae Damasi os meus sermo erat; dicebar sanctus, dicebar humilis et disertus. Numquid domum alicuius laseivioris ingressus sum? Numquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio? Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium. Nulla me alia potuit delectare, nisi illa, quam manducantem numquam vidi; postquam eam pro suae merito sanctitatis venerari, colere, suspicere coepi, omnes me ilico deseruere virtutes.
O invidia primum mordax tui! O Satanae calliditas semper saneta persequens. Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignori-busque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum. Baias peterent, unguenta eligerent, divitias et viduitatem haberent, materias luxuriae et libertatis, domnae vocarentur et sanctae: nunc in sacco et cinere formonsae volunt videri et in gehennae ignis cum ieiuniis et pedore descendere.
p.184
Videlicet non licet eis adplaudente populo perire cum turbis. Si gentiles hanc vitam carperent, si Iudaei, haberem solacium non placendi eis, quibus displicet Christus; nunc vero—pro nefas!—nomine Christianae praetermissa domum suarum cura et proprii oculi trabe neglecta in alieno festucam quaerunt. Lacerant sanctum propositum et remedium poenae suae arbitrantur, si nemo sit sanctus, si omnibus detrahatur, si turba sit pereuntium, multitudo peccantium.