Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit. Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas. Verum tu quasi parvulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fovisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam. Tacerem? Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram. Impensius obsecrarem? Sed audire nolebas, quia similiter non amabas. Quod unum potuit, spreta caritas fecit. Quem praesentem retinere non valuit, quaerit absentem. Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, invitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, iam propera. Nolo pristinarum necessitatum recorderis—nudos amat heremus—nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. Qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adponentur nobis. Non pera tibi sumenda, non virga est; adfatim dives est, qui cum Christo pauper est.

p.30

Sed quid ago? Rursus inprovidus obsecro? Abeant preces, blandimenta discedant; debet amor irasci. Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. Quid facis in paterna domo, delicate miles? Ubi vallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? Ecce de caelo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem? Corpus adsuetum tunica loricae non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. Audi edictum regis tui: Qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri. Ecce adversarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum

p.32
perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola! Pietatis genus est in hac re esse crudelem.

Veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam, quo Hierosolymam caelestem vir fortis coronatus incedas. Tunc municipatum cum Paulo capies, tunc et parentibus tuis eiusdem civitatis ius petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut vinceres, incitavi. Neque vero nescio, qua te nunc dicas conpede praepediri. Non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides. Et nos per ista transivimus. Nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adolevisti, vernulae aiunt: Cui nos servituros relinquis? Nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat: Morituros expecta paulisper et sepeli. Forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens .mamma lallare congeminet. Dicant, si volunt, et grammatici: In te omnis domus inclinata recumbit. Facile rumpit haec vincula amor Christi et timor gehennae. At scriptura praecipit parentibus obsequendum: sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo? Propter

p.34
patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo? Domino passuro timide consulens Petrus scandalum fuit. Paulus retinentibus fratribus, ne Hierosolymam pergeret, respondit: Quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? Ego non solum ligari, sed mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi. Aries iste pietatis, quo fides quatitur, evangelii retundendus est muro: Mater mea et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt voluntatem patris mei, qui in caelis est. Si credunt in Christo, faveant mihi pro eius nomine pugnaturo; si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos.

Sed hoc, ais, in martyrio. Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos,futura praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere,

p.36
inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille, mille nocendi artes: et ego infelix victorem me putabo, dum capior?

Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus; immo apostoli disce sententiam, qui ait: Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi. Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens: Mortificate membra vestra, quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei. Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum. Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare iustitiam; neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis

p.38
nefaria conluvione violavit; non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta. Animadverte, frater: non tibi licet de tuis quicquam habere rebus. Omnis, inquit dominus, qui non renuntiaverit cunctis quae possidet, non potest meus esse discipulus.

Cur timido animo Christianus es? Respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris? Hereditatem expectas saeculi, coheres Christi? Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum: quid facis in turba, qui solus es? Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio. In illo aestu Charybdis luxuriae salutem vorat, ibi ore virgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur; hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat vincla capiendis. Nolite credere, nolite esse securi. Licet in morem stagni fusum aequor adrideat, licet vix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hic campus montes habet,

p.40
intus inclusum est periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, vela suspendite. Crux antemnae figatur in frontibus: tranquillitas ista tempestas est. Quid ergo? quicumque in civitate sunt, Christiani non sunt? Non est tibi eadem causa, quae ceteris. Dominum ausculta dicentem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua et da pauperibus et veni, sequere me. Tu autem perfectum te esse pollicitus es. Nam cum derelicta militia castrasti te propter regnum caelorum, quid aliud quam perfectam sectatus es vitam? Perfectus autem servus Christi nihil praeter Christum habet; si praeter Christum habet, perfectus non est. Et si perfectus non est, cum se perfectum Deo fore pollicitus sit, ante mentitus est. Os, autem, quod mentitur, occidit animam. Igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, dominum fefellisti. Divinis evangelium vocibus tonat: Non potestis duobus dominis servire, et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino serviendo? Vociferatur ille saepe: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.