Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Tu vero, si monachus esse vis, non videri, habeto curam non rei familiaris, cui renuntiando hoc esse coepisti, sed animae tuae. Sordes vestium candidae mentis indicio sint, vilis tunica contemptum saeculi probet ita dumtaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiat. Balnearum fomenta non quaeras, qui calorem corporis ieiuniorum cupis frigore extinguere. Quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum et maiorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est. Modicus et temperatus cibus et carni et animae utilis est. Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo
Viderint, quid alii sentiant—unusquisque enim suo sensu ducitur—mihi oppidum carcer est et solitudo paradisus. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur? Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor; apostoli de piscatione lacus Genesar ad piseationem hominum transierunt. Tune habebant patrem, rete, naviculam: secuti dominum protinus omnia reliquerunt portantes cotidie crucem suam et
Primumque tractandum est, utrum solus an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi placet, ut habeas sanctorum contubernium nec ipse te doceas et absque ductore1 ingrediaris viam, quam numquam ingressus es, statimque in partem tibi alteram declinandum sit et errori pateas plusque aut minus ambules, quam necesse est, ut currens lasseris, moram faciens obdormias. In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur. Iudicat contra apostoli voluntatem alienos servos; quod gula poposcerit, porrigit manus; dormit,
Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. Tunc ferrum, quod latebat in profundo, super-natavit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit. Quorum clamor tandem pervenit ad caelum et patientissimas Dei vicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem preparasti, cuius erunt?
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites. Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter animusque tendatur ad dominum. Iram vince patientia; ama scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae, si pectori insederint, dominabuntur tui et te deducent ad delictum maximum. Fac et aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum. Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares? Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur; in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas: Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva.
Dum essem iuvenis et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram; quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina Ciceronisque fluvios gravitatemque Frontonis et lenitatem Plinii alphabetum discerem, stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quotiens desperaverim quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus sum, quam eorum, qui mecum duxere vitam. Et gratias ago domino,
Dicam et aliud, quid in Aegyptio viderim. Graecus adulescens erat in eoenobio, qui nulla continentiae, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imperat cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam iniuriam primus veniret ad querimonias. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium; nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suam callide opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adulescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: Papae, inquit, vivere non licet, et fornicari libet? Hic si solus fuisset, quo adiutore superasset?
Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere. Quod et Asuero septem principes fecere Persarum, ut Vasti reginae desiderium aliarum puellarum amore conpesecrent. Illi vitium vitio peccatumque peccato remediantur, nos amore virtutum vitia superemus. Declina, ait, a malo et fac bonum; quaerere pacem et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo; pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nee sufficit eam
Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt; grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus, iudex unus provinciae. Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator, in domo unus dominus; in quamvis grandi exercitu unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas,
Vidi ego quosdam, qui, postquam renuntia-vere saeculo—vestimentis dumtaxat et vocis professione, non rebus—nihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris magis aucta quam inminuta est; eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii; in vitro et patella fictili aurum come-
Neque vero peccantium ducaris multitudine et te pereuntium turba sollicite!, ut tacitus cogites: Quid? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore versantur. Ad quod et ante respondi et nunc breviter respondebo: me in praesenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere. Sancti sunt clerici et omnium vita laudabilis. Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant. Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus vel pontifex civitatis in elerum adlegerit, agito, quae clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores, quia in omni condicione et gradu optimis mixta sunt pessima.
Ne ad scribendum cito prosilias et levi ducaris insania. Multo tempore disce, quod doceas. Ne
Numquam ergo tales videas nec huiusce modi hominibus adpliceris, ne declines cor tuum in verba malitiae et audias: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum, et iterum: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula, et apertius in Ecclesiaste: Si mordeat serpens in silentio, sic, qui fratri suo occulte detrahit. Sed dicis: Ipse non detraho, aliis loquentibus facere quid possum? Ad excusandas excusationes in peccatis ista praetendimus. Christus arte non luditur. Nequaquam mea, sed apostoli sententia est: Nolite errare; Deus non inridetur. Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: Ventus aquilo dissipat nubes et vultus tristis linguas detrahentium. Sicut enim sagitta, si mittatur contra duram materiam, nonnumquam in mittentem revertitur et vulnerat vulnerantem illudque conpletur: Facti sunt mihi in arcum pravum, et alibi: Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius, ita detractor, eum tristem faciem viderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, ilico contieescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir
Hace expressius loquor, ut adulescentem meum et linguae et aurium prurigine liberem, ut renatum in Christo sine ruga et macula quasi pudieam virginem exhibeam sanctamque tam mente quam corpore, ne solo nomine glorietur et absque oleo bonorum operum extincta lampade excludatur ab sponso. Habes ibi sanetum doetissimumque pontificem Proeulum, qui viva et praesenti voce nostras scidulas superet cotidianisque tractatibus iter tuum dirigat nee patiatur te in partem alteram declinando viam relinquere regiam, per quam Israhel ad terram repromissionis properans se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox ecclesiae eonplorantis: Domine, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis. Utinam, quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas, et paupertas habeat expetita gloriam, non inlata crueiatum. Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur. Sanetus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios et ore patiente ieiuniis fame torquetur aliena omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et