Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. Cumque ego ingemescerem et multo plura tacendo quam loquendo significarem: Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis et ad concordiam revoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat. Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis provinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi vero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus vel praeterita plangam vitia vel vitare nitar
Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam. Alioquin—quod absit!—si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam. Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi. Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto; quod satis dolet, maiori dolore expellitur. Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis; scelus est, quod odistis. Dominus Iesus subiectus est parentibus suis: venerabatur matrem, cuius erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.
Tu vero, filia—iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt—tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in
Sed forte respondeas: Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi vivere. Primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non
Quid igitur? Scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir numquam filiam a matre seiungit; utramque suspicit, utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret et suam; si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae. Non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non videatur affectum in te eligere, sed aetatem. Et
Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire. Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula—absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia—obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas: sola vadis in comitatu propinquorum an cum amasio tuo? Quamvis sis inpudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum
Legimus in scolis pueri—et spiritantia in plateis aera conspeximus—aliquem ossibus vix haerentem inlicitis arsisse amoribus et ante vita caruisse quam peste. Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos? Etsi rogata non dederis, tamen formae putes testimonium, si rogeris. Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur. Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum. Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore iuvenes ad se vocat. Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur. Capilli vel in frontem vel in aures defluunt. Pallidum interdum cadit, ut candidos nudet umeros, et, quasi videri noluerit, celat festina, quod volens retraxerat. Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupa-
Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe in me iactas oculos tuos? Fratris hoc tui mihi narravere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit! Sed mihi crede, soror: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur. Ille parasitum, iste inpostorem, hic heredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines et quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit. Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris. Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris, dividere ab eo, quem tuis diceris praetulisse. Si autem et hoc non potes—reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere—vel honestius sodali tuo utere. Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem. Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest. Quando vis, ut te videat—et inviset—adhibe arbitros amicos, libertos, servulos. Bona conscientia nullius oculos fugiet. Intret intrepidus, securus exeat. Taciti oculi et sermo silens et totius corporis habitus vel trepidationem interdum vel securitatem loquuntur. Aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius civitatis exaudi. Iam perdidisti vestra vocabula et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem. Tu esto cum matre, sit ille cum fratre. Audentius diliges 1 sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae. Quodsi nolueris, si mea
Iterum me malignum, iterum suspiciosum, iterum rumigerulum clamitas. Egone suspieiosus, egone malivolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu negligens, dissoluta, eontemptrix, quae annis nata viginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi cassibus inclusisti? Optimum re vera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite ab aperta defendat ignominia! Veniet, veniet tempus—dies adlabitur, dum ignoras—et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta viros sunt, vel ditiorem reperiet vel iuniorem. Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.
Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicari, ut pecces. Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa dis-iungi. Habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae; quid quaeris aliena solacia et ignes iam sopitos suscitas? Honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere. Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium. Quid tibi alienum hominem in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit? Eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere de filia. Invita ad te utrumque. Revertatur cum viro, quae sola exierat—virum dixi, non maritima; nemo calumnietur: sexum significare volui, ne coniugium—aut, si erubescit et retractat et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, vos ad eius hospitiolum pergite. Quamvis artum sit, facilius potest matrem et fratrem capere quam alienum hominem, cum quo certe in uno cubiculo manere non poterat. Sint in una domo duae feminae, duo masculi. Sin autem et tertius ille γηροβοσκὸσ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem. Alii vitricum et generum vocent, ille nutricium appellet et fratrem.
Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens—eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat—simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere. Unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui. Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret. Quod idcirco dixi, ut, qui non ignoscit ingenio, ignoscat vel tempori.