Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sciant igitur se huius sollemnitatis alienos non posse celebrare nobiscum dominicam passionem, qui Origenem — ut loquar aliquid de fabulis poetarum — hydram omnium sequuntur hereseon et erroris se habere magistrum et principem gloriantur. quamuis enim innumerabiles texuerit libros et garrulitatis suae quasi damnosae possessionis mundo reliquerit hereditatem, tamen scimus lege praeceptum: non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus.

Iqui enim diuerso tramite ab apostolorum regulis aberrauit, quasi indignus et profanus choro Christi et consortio mysteriorum eius de sollemnitate Christi eicitur et a patribus maioribusque natu, qui saluatoris ecclesiam fundauerunt, procul pellitur philosophorum [*]( I3 cf. Ioh. 1, 1-2 et 14 16 Matth. 15,13 27 *Deut. 17,15 ) [*]( I2 uirgontem V 3 anima T 10 dicerc g crescent U a om. U 12 fuerint g l13 ante carnem U sit] est U 14 quam eam g post. sibi? 19 consumans U "21 nob. cel. g 22 dominica V 23 ydram U secuntur UV 27 te s.l.U ) [*]( I LV. Hieron. Epist. II, Hi1berg. ) [*]( 13 )

194
pannos nitens nouo et firmissimo ecclesiae consuere uestimento et ueris falsa sociare, ut et illorum ex uicinitate fortioris probetur infirmitas et huius pulchritudo uioletur.

Quae enim illum ratio, qui disputationum ordo perduxit, ut allegoriae umbris et cassis imaginibus scripturarum tolleret ueritatem? quis propheta sentire docuit ob lapsus de caelis animarum deum esse conpulsum corpora fabricare ? quis iuxta beatum Lucam eorum, qui uiderunt et ministri fuerunt sermonis dei, huic tradidit ad docendum neglegentia et motu et fluxu de altioribus rationabilium creaturarum prouocatum deum mundi huius condere diuersitatem, cum creationem eius Moyses explicans (nec) dixerit nec indicauerit propter causas aliquas praecedentes de rationabilibus\' sensibilia, de inuisibilibus uisibilia, de melioribus peiora prolata, quod apertissime Origenes praedicat?