Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sin autem respuunt eam et contemnentes ecclesiasticam disciplinam eleuant cornu suum contra regulas eius et salutaria spernentes consilia proiciunt retrorsum, audiant dominum comminantem: homo, qui fecerit in superbia, ut non audiat sacerdotem, qui stat ad ministrandum in nomine domini dei tui, uel iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille et auferes malum de Israhel et omnis populus audiens timebit et non inpie aget ultra.

uerum ne occupati circa uulneratorum curationem nostri inmemores, simus et propria neglegamus ac, iuxta quod scriptum est, aliis praedicantes ipsi reprobi inueniamur, commonemus stantes, ut caueant, ne, dum iacentibus manum porrigunt, ipsi corruant et ut seruantes ecclesiasticam disciplinam futurum iudicium 25 reformident.

Igitur dominicum pascha celebrantes sanctis scripturarum purificemur eloquiis et ad tropaea saluatoris respicientes cuncta \'offendicula, quibus uitae nostrae curriculum retardatur, auferamus I e medio. auaritiam quasi faeneratorem pessimum declinantes uanae gloriae cupiditatem ut insatiabilem iugulemus feram et fornicationis blandum ac lubricum colubrum sollicita mente uitemus.

si quando [*]( 13 cf. Ps. 49,17 14 *Deut. 17, 12-13 21cf. I Cor. 9, 27 ) [*]( 1 iherusalem UV 5 dominum Ta.c.V 13 concilia V 14 superbia U 16 domini om* TV tui b sui codd. 18 auferet Ta.c.V auferetur U 19 impie non V impia T 20 circa] erga U 21 et] ut V ac om. U 23 nec V 26 sancti U 27, tropea T trophea U throphea V 29 fen. U uen. V 30 fornicacionum V ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 14 )

210
nobis prosperior rerum aura successerit, humilitate et mansuetudine tumorem animi temperemus; si aduersi uenti flauerint, fortitudinem praesumentes iacentem animum suscitemus ipsique nostri peccati accusatores simus et sciamus nos hoc salutis habere principium. inpossibile est enim sollemnitate domini dignos fieri, nisi nosmet ipsos corripiamus et iugi meditatione uirtutum libertatem animae, quae uitiis oppressa est, recuperemus.