Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quapropter inminentia festa celebrantes intellegamus et nosmet ipsos et uniuersa, quae nostra sunt, scientiamque et [*]( I12 Ps. 103, 25 17 cf. Matth. 8, 23-27 etc. 23 *Sap. 8, 2 ) [*]( 1 depop. s aes] es UV 2 contagia TV 3 pulchritudo V uiolat T -5 medio V 6 babyll. Ta.r. babil. UV Babyloniae g 7 iherusalem UV 10 terruit g 11 medio V pelagos Ta.c.V pelago s protrax. V 13 dracho U commoratur U uenatissimum V 16 subuerter V 17 en] et g 19 littus Up.c. 21 fingentes oculis V 23 cantabimus Σ 25 haec g 26 uirectum V 27 transeunt U more TV 30 rationalem UV - )

206
rationabilem animam nostram quasi matrem cunctis studiis amplexemur habentes radicem sermonis atque rationis scientiae notionem, sermonem autem, ut ita dicam, operis uestibulum, porro opus sermonis et scientiae aedificii tecta perfecta et firmissimum domus culmen inpositum. sermo enim et ratio et scientia et fides absque opere cassa sunt et instabilia.

et — ut aliquid propter eos, qui dialecticis artibus instituti sunt, ex illa doctrina uideamur adsumere — quomodo, si uerbum nomini coniungamus, perfectus sensus efficitur. uerbumque si solum fuerit aut nomen sine uerbo, nihil est omnino, quod dicitur, sic scientia absque opere et opus sine fide infirma sunt et caduca et e contrario scientia operi copulata perfectae uirtutis indicium est. tacita quippe animae cogitatio arcanus eius est sermo, quae per linguam forinsecus resonans profert mentis sententiam. cumque sermo fuerit opere consummatus, scientiae et cogitationi nostrae finis inponitur.

ob quae cogitationis et sermonis et operis reddemus rationem in iudicio accusantibus se inuicem cogitationibus nostris siue defendentibus in die, qua iudicaturus est deus abscondita hominum per Iesum Christum, sicut Paulus apostolus scribit.

Quod cum ita sit, adpropinquante festiuitate domini dicamus ad eos, quos Origenis error inuoluit et fraudulentia captiuos tenet: fugite de medio Babylonis et resaluate unusquisque animam suam. quamuis enim iuxta uaticinium prophetale Babylon calix aureus esse dicatur et conpositione ac lepore uerborum ueritatis pulchritudinem praeferat et transfiguret se in angelum lucis, tamen sciendum, quod, quicumque bibunt de uino illius, mouentur et corruunt et contriti lamentatione sunt digni.

nos autem mortiferis perturbationibus resistentes muro continentiae uallemus animam et libertatem illius cotidiana uirtutum [*]( 17 cf. I Cor. 4, 5 22 *Hier. 28 (51), 6 24 cf. Hier. 28 (51), 7 25 cf. II Cor. 11,14 ) [*]( 1 omni studio b amplectamur U 5 enim] autem V 6 causa U 7 instructi V 12 animi b archanus TV 13 qui U 15 ob quae Ta.cl obque cet. atqui g 16 inu. se V 18 abscondit ab (b eras.) T 19 scribit] ait V 20 appropinquantes U festiu.] ad ciuitatem U 21 ad eos] istis b 22 babyll. Ta.r. babil. UV saluate UV 23 uaticinum V 24 prophetae b babyllon Ta.r. babylonis U babilone (e exp.) V 27 corment U )

207
exercitatione tueamur. sicut enim uenditi serui eorum, qui pro eis dedere pretium, famuli et uerberones uocantur, ita, qui animas suas uariis uendidere desideriis, horum, quibus se tradiderunt, famuli nuncupantur et quasi crudelibus oboediunt dominis.