Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quam ob rem et eos, quos cassa uitae huius cura sollicitat et instar frementium gurgitum perturbationum profunda circumsonant, quasi de somno graui excitantes ad sapientiae prouocemus lucra ostendamusque eis ueras diuinorum sensuum diuitias et inspe rata sanctae celebritatis gaudia, ob quae omnis inpraesentiarum I adsumatur labor, ut et eos, qui paululum neglegentes sunt, et nosmet ipsos aeternae gloriae praeparemus.

unde et in Prouerbiis indigentes [*]( 7 cf. Hebr. 12, 22 ) [*](T = Parisinus lat. 2172 s. X. ) [*](U = Parisinus lat. 16897 s. XII. ) [*](V = Parisinus lat. 2173 s. XIII. ) [*]( prima (add. m2) epistula paschalis theophili alexandrinae urbis epi ad totius aegypti epos prim T epla paschalis beati theophili alexandrini epi ad tocius egipti epos U epla paschalis theophili alexandrine urbis epi ad totius epos egipti V. Hanc epistulam paschalem non primam, sed secundam esse recte contendit Vallarsius ) [*]( f4 prime (e ex a) sollempn. V primum solemn. g (numerum epistulae inipsum I textum irrepsisse apparet) 7 iherus. UV 10 sordidum U 18 et eos om. U [ cassa] necessaria V 19 fermentum U 21 inseparata U inspirata g 22 ob [ quae] eoque g 23 assumptus V pr. et om. V )

186
sensu ad conuiuium suum Sapientia prouocans clamitat: uenite, comedite de panibus meis et bibite uinum, quod miscui uobis. non enim sic caelum hoc, quod suspicimus, stellarum inlustratur choris nec in tantum sol et luna, duo mundi, ut ita dicam, clarissimi oculi, quorum cursu annus euoluitur et uicissitudine tempora conmutantur, clarum terris lumen infundunt, ut nostra sollemnitas uirtutum choro fulget et radiat.