Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et qui iactat se m scientia scripturarum et putat tanta legisse, quanta nullus hominum legerit, sciat scriptum, quod aegrotantes in lectulis [*]( 4 *Ps. 138, 7 7 *Sap. 1,7 15 Ioh. 1, 3 17:cf. Ioh. 11, 1-44 20 cf. Matth. 14,19—21 23 cf. Matth. 8, 23—27 etc. 29 cf. Act. 5, 15 ) [*]( 1 inanima T inanimata V 2 spiro sancti V ,3 spiro sancti V 4 ibo Tp.r.V tuo a spiritu V a UV 6 inanima T inanimata V 7 repleuit V 9 quaeque s inanima T inanimata V nomine V compleretur U 12 eructat et UV eructuet (s.l. at m2) T dei om. V 17 obl. est etV 20 homo sat. sunt U 23 irrationabiles g 26 toto corde TV (cf. p. 174,12) 27 ad om. TV quia V 28 scientia T )
Simili errore deceptus et nesciens, quid loquatur, (opinionem sectatur) eorum, qui nolunt prouidentiam usque ad omnes creaturas et mundi inferiora descendere, sed tantum in caelorum regionibus commorari, ut scilicet id umbra fecerit Petri, quod inplere saluatoris fortitudo non quiuerit.
sed et ad illa ueniamus. apostolo enim de primogenito filio dei perspicue proclamante: hoc intellegat unusquisque in nobis, quod et Christo Iesu, j qui cum in forma dei esset, non rapinam arbi- J tratus est esse se aequalem deo, sed se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ille ausus est 1 dicere, quod anima saluatoris se euacuauerit et formam serui acceperit, ut Iohannes mentitus esse credatur, qui ait: uerbum caro factum est similem nostrae condicioni ingerens saluatorem, dum non est ipse, qui se euacuauit et formam serui ac-\\ cepit, sed anima illius, et fidem, quae omnium confessione firmata j est, sua inpietate dissoluit.
si enlm anima saluatoris est, quae fuit in forma dei et aequalis deo, iuxta Origenis insaniam, aequalis \' autem deo filius dei est et, quod aequale deo est, eiusdem con-\' uincitur esse substantiae, ipse nos disputationis ordo perducit, ut unius naturae animam et deum esse credamus. quod cum dicat, sequitur, ut nostras quoque animas non alterius a deo naturae esse contendat nullique dubium nostras animas et animam saluatoris unius esse substantiae, ut iam factor atque factura unius naturae sint. et quomodo in Christo creata sunt omnia, si animae hominum