Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sicut enim de sole et luna et stellis scriptum est: fecit\' deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei, luminare minus, . ut praeesset nocti, et stellas et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram, nec praemium bonorum operum receperunt, ut post conditionem sui in firmamento caeli lucerent et diebus sibi noctibusque succederent, sic principatus et potestates, quae in caelorum regionibus conditae sunt, non post bona opera in haec profecisse sentimus, sed sic ab

V initio conditas. neque enim Origenis et discipulorum eius imitamur errorem, qui putant in similitudinem daemonum et diaboli, qui propria uoluntate talia nomina officiaque sortiti sunt, principatus et potestates, uirtutes et thronos et dominationes post conditionem sui boni aliquid perpetrasse, ut aliis ad inferiora delapsis ad excelsa conscenderent et his nominibus insignirentur habentes postea, quod prius non habuerant. quae dicentes non intellegunt se Pauli sententiae contra ire in Christo creatos principatus et potestates et thronos et dominationes loquentis. quod autem dicit \'creatos\', nulli dubium est, quin sic ab exordio conditi sint et non postea istius modi acceperint dignitates.