Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique sol et luna, duo magna luminaria, et stellae reliquae, antequam hoc essent, in quod eas creatas cotidiani cursus testatur officium, non erant absque corporibus nec propter aliquas causas simplicitatem pristinam relinquentes corporibus circumdatae sunt, ut ille somniat contraria fidei dogmata struens. nec animae in caelorum regionibus aliquid peccauerunt et idcirco in corpora relegatae sunt.

si enim hoc ita esset, oportuerat saluatorem nec ipsum corpus adsumere et animas de corporibus liberare; debebat eo tempore, quando in baptismate [*](8 Luc. 1, 2 17 Rom, 1, 20 19 *Hab. 3, 2 22 cf. Gen. 1, 16 ) [*]( 1 pannos laceros ac ueteres g 2 et om. g ex illorum g fortior TV 4 qui] quis g 5 allygoriae T 6 ob lapsus U propter ruinam et lapsus TV 8 sermones T 11 Moyses om. U 12 pr. nec addidi; post dixerit excidisse putat Vall.: inprincipiocreauitdeuscaelumetterram al. caus. ç 14peiora om. V apertissimae origenis T 20 obstipui T expaui V 22 lum. magna V esset V 23 quo TV 26 instruens U 27 religate TV 28 sumere U 29 de] a V debuerat Tp.c.m2 )

195
peccata dimittit, statim baptizatum de corporis uinculis soluere, quae propter peccata in condemnatione peccati facta commemorat. sed et resurrectionem corporum frustra pollicetur, si expedit animabus absque grauitate corporum ad caelum subuolare. ipse quoque resurgens carnem suam suscitare non debuit, sed solam diuinitati animam copulare, si melius est absque corporibus quam cum corporibus uiuere.