Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uos, Christiani senatus lumina, accipite et Graecam et Latinam etiam hoc anno epistulam — ne rursum heretici mentiantur a nobis pleraque uel addita uel mutata —, in qua laborasse me fateor, ut uerborum elegantiam pari interpretationis uenustate seruarem et intra definitas lineas currens nec in quoquam excedens loco eloquentiae eius fluenta non perderem easdemque res eodem sermone transferrem — quod utrum necne consecutus sim, uestro iudicio derelinquo -; quam sciatis in quattuor partes esse diuisam: et in prooemio credentes hortatur ad dominicum pascha celebrandum, in secundo et tertio loco Apollinarem et Origenem iugulat, in quarto, id est extremo, hereticos ad paenitentiam cohortatur.

si quid autem hic minus aduersum Origenem dictum est, et in praeteriti anni epistula continetur et haec, quam modo uertimus, breuitati studens dicere plura non debuit. porro contra Apollinarem succincta fides et pura professio non caret subtilitate dialectica, quae aduersarium suum extorto de manibus eius pugione confodit.

Orate igitur dominum, ut, quod in Graeco placet, in Latino non displiceat et, quod totus oriens miratur et praedicat, laeto sinu Roma suscipiat praedicationemque cathedrae Marci euangelistae cathedra apostoli Petri sua praedicatione confirmet, quamquam celebri sermone uulgatum sit beatum quoque papam Anastasium eodem feruore, quia eodem est spiritu, latitantes in foueis suis hereticos persecutum eiusque litterae doceant damnatum in occidente, quod in oriente damnatum est. cui multos inprecamur annos, ut hereseos rediuiua plantaria per illius studium longo tempore arefacta moriantur. [*](A 3 mentis g archanum A 4 uenenum M 11 cons. sim necne g 1 12 relinquo g et om. g 13 proemio ATT praemio D,Ma.c.m2 primo Mp.e.m2ç , hortatus D 14 appollinarem T1 Apollinarium g 16 aduersus M 17 breuitate A 18 Apollinarium g 21 ut om. A 22 quod ex quot M 23 praedicationem quoque g 24 petri apost. II 25 papan (an s.l.m2) A papa D 26 spiritu est g est s.l.M 30 mor.] add. explicit ad pammachium D explicit ad pammachium et marcellam M )

185

XCVIII. EPISTULA PASCHALIS THEOPHILI, ALEXANDRINAE URBIS EPISCOPI, AD TOTIUS AEGVPTI EPISCOPOS.

Sollemnitatis augustae sermo diuinus de caelorum regionibus micans et splendore suo iubar solis exsuperans clarissimum animabus se desiderantium lumen infundit, cumque pleno cordis intuitu radios eius quiuerint sustinere, ad ipsa caelestis Hierusalem interiora I penetralia atque, ut ita dicam; sancta sanctorum eas pertrahit.