Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Atque utinam serpentina generatio aut simpliciter nostra fateatur aut constanter defendat sua, ut scire ualeamus, qui nobis amandi sint, qui cauendi! nunc autem - nouum paenitentiae genus - oderunt nos quasi hostes, quorum fidem publice negare non audent. rogo, qui est iste dolor, qui nec tempore nec ratione curatur ?

inter micantes gladios, iacentia corpora, riuos sanguinis profluentes iunguntur saepe hostiles dexterae et belli rabiem pax repentina conmutat: soli sunt huius hereseos sectatores, qui cum ecclesiasticis non ualent foederari, quia, quod sermone coguntur dicere, mente condemnant. et si quando aperta blasphemia publicis auribus fuerit reuelata et uiderint contra se audientiam circum fremere, tunc simplicitate simulata dicunt audisse se primum, quae magistrum dicere haud nescierint. cumque eorum scripta teneantur, uoce negant quod litteris confitentur.