Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Igitur, quamquam hoc nolint, qui eum putant in alium conmutatum, Iesus Christus heri et hodie ipse est et in aeternum, numquam habiturus regni sui finem iuxta sceleratum Origenis errorem, ne cessante regno etiam aeternitate priuetur, sed coram omnibus loquens: ego in patre et pater m me.

et docere nos cupiens, quod et pater m tiiio et filius in patre creaturis omnibus imperaret, et hoc ipsum roborans inferebat: ego et pater unum sumus, ne quis unum [*]( 1 cf. I Cor. 2, 8 6 *Luc. 3,22, cf. Matth. 3,17. Marc. 1,12 10 *Hier. 15,10 14 *Esai. 6, 5 18 cf. Ps. 23,10 23 *Hebr. 13,8 26 Ioh. 14,10.11 29 Ioh. 10,30 ) [*]( 1 est om. Uu 2 con(m)probatus Uu 4 factus V ordine U 5 sed et V 6 quo] te u 7 conplacuit u placui U 8 pr. natura u diuinitatis Uu similitudineM 9 quod] ut u in T a cet. dei u 10 iher. U ier. V heu ex ea u 14 esayam U I isaiam T(ex eseiam m2)V ysaiam up.c. quia om. u 15 homo inmundus u habens et V 17 deum U sabbaothg 18 ut] quodwetT7 uicensimo (n eras.)T 19 ut] et u 20 finctum u trophaei Tp.c.m2u trophei V throphei U 22 aliud U aliut u 27 et doc.] edocere U tert. et om. u 28 alt. et] etiam V 29 infer.sumus om. U )

163
suum patrisque regnum humanae carnis occasione diuideret. quodsi iuxta Origenis insaniam aliquando amissurus est regnum Christus, unigenitus filius dei, quomodo ipse apostolis loquebatur: ego et pater unum sumus, non unum postea habiturus imperium, ut scilicet hic habeat gloriam, quam ibi depositurus est? et ubi erit, quod semper filius in patre et pater in filio est, si regnum filii non erit certum?

uerum, haec qui ita se habere contendunt, si tamen non egerint paenitentiam; pereant et ad hos zelo fidei pietatisque conmotus-loquatur Moyses: maledictus tu in ciuitate et maledictus in agro psalmista pariter increpante: deficiant peccatores de terra et iniqui, ut ultra non subsistant.