Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

igitur et saluator pignus salutis nostris corponbus in resurrectione sui corporis tribuens non potest credi ultra moriturus apostolo in hanc sententiam congruente: Christus resurgens ex mortuis ultra non morietur, mors ei nequaquam dominabitur, ne, si illius fuerit dominata, dominetur nostri.

Confundatur Origenes inter cetera flagitiorum genera, quae confingit, magicis quoque artibus patrocinium tribuens. nam in tractatibus suis his locutus est uerbis: ars magica non mihi uidetur alicuius rei subsistentis uocabulum, sed et, si sit, non est operis mali nec quod haberi possit contemptui.

haec dicens utique fautorem se esse demonstrat Elymae magi, qui apostolis repugnauit, [*]( 18 *Rom. 6, 9 24 Orig. de resurrect. fragm. 28 cf. Act. 13, 8 ) [*]( 1 origenis T solam u et om. u 3 eandemque UV et eandem u 5 uita et mors u 6 resurrecturum g 7 pr. corr.] incorr. u surget V ter 8 seminantur V surget V, u a. c. resurgit T 11 incorruptione et fortitudine et gloria T 12 animale u 13 credendum u sol. erit] soluenda est u 14 inmortalitatis u et om. U 15 re(s.Z.)surgit U surget u 18 in ac sententia u 19 ex] a u moritur u 20 ne si U nisi eel. non(s.1.m2)domina(bi s.l.m2)tur T nec dominetur s dominetur et u 22 confundantur Tu origenis Tu 23 confingunt V magicae q. arti U nam eras., in ras.m2 qui T nam et u quam UV 26 ne quis habere g 27 fauctorem U,u (u del.) 28 aelymae U aelime T elime Vu )

176
et Iannae atque Iambrae, qui Moysi magicis artibus restiterunt. sed nullas Origenis patrocinium habebit uires, quia Christus magorum praestigias suo deleuit aduentu.

respondeat nouae inpietatis adsertor, immo aperte audiat: si non est malum ars magica, non erit malum et idolatria, quae artis magicae uiribus nititur. quodsi malum est idolatria, malum erit et ars magica, ex qua subsistit \'idolatria. cum autem idolatria Christi maiestate deleta sit, indicat et parentem suam artem magicam secum pariter dissolutam propheta super hoc liquido proclamante sta nunc in incantationibus tuis et multis ueneficiis tuis, quae didicisti ab adulescentia tua, si potuerint prodesse tibi.