Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Conuentus litteris memorati conuenio sanctitatem tuam, ut *** sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit et fide sua confirmauit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec, quae diximus, damnauimus et cum magnis; precibus postulauimus, ut euangeliorum instituta (sint tuta), quae ex ore suo dei et Christi docuit censura; ab hac recedi omnino d non debere, sed illud in memoriam deduci, quod Paulus, uenerabilis V apostolus, praedixit atque commonuit: si quis uobis euangelizauerit praeter quod euangelizatum est uobis, anathema sit. igitur hoc praeceptum tenentes illud, quicquid est fidei nostrae contrarium ab Origene quondam\' scriptum, indicauimus a nobis esse alienum atque punitum.

Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans et amorem circa deum habens quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus et iudicauimus, uerum etiam, si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. dominus te incolumem custodiat, domine frater merito honorabilis. [*](15 *Gal. 1, 8 ) [*]( 1 attentus Engelbrecht actenus u prouidus Vall. 2 e curis Engelbrecht ecoris u, del. Vall. \'6 magnis-blasphemiis ua.c.m2 9 lacunam indicaui; uerbum constituas uel simile quid excidisse uidetur 11 diximus delendum censet Engelbrecht 12 sint tuta addidi, (obseruentur) instituta coni. Engelbrecht 13 postj censura lacunam adesse suspicatur Vall. 14 uenerabilis bis u 18 condam u 21 dominumVfflZi. 23 etiamj et Vall. )

159