Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quae mulier ignorante nie amicorum eius studio etiam in albo uiduarum descripta est, ut refrigeriis elemosynae dolorem. uulneris solaretur. quod postquam a quodam diacono didici, qui intrepidus nuntiabat mulierem scriptam in uiduarum numero, ut taceret, quod obiecerat, ilico per multos Isidoro indicem prodidi et monui, ut episcoporum se iudicio praepararet muliere dumtaxat a ceterarum consortio separata, donec causae uideremus euentum. neque enim fas erat eam ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere aut tacuisset. iste est signifer hereticae factionis; hoc utuntur duce [*]( G ) uel locupletissimo hi, quos in exordio epistulae descripsimus, qui possit praebere cibos et peregrinationis eorum incommoda sustentare. ubi furor et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent auxilio; ubi expensae et sumptus uarii, nihil hoc largitore adcommodatius.
Dolent contra me atque insaniunt, quare solitudines et habitacula monachorum, in quibus sancta conuersatio est, non .\' [*](1 ut addidi, om. u 4 masuetudine u 6 negotii Vall. 7 familiaritate u 8 praetulimus (non pertulimus) u aecersitus Vall. accessitus u\' 9 ut scripsi etu dicere Vall. 13 ambigit (non abigit) u 15 indi presertim u 19 etiam u et Vall. aluo u 20 elemosine u . 28 hi scripsi hii u si Vall. descr; Vall. discr. u 29 peregrinationis Vall. -nes u in commoda u 31 hoc om. Vall. )
quae dicens perspicue domino contradicit, qui loquitur per prophetam: sta nunc in incantationibus tuis, in multis ueneficiis tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. laborasti in consiliis tuis; stent astrologi caeli et saluum te faciant, qui contemplantur sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit.