Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

scio enim aequali maledicto et eos subiacere, qui bona mala dicunt, et illos, qui mala bona iudicant; qui faciunt amarum dulce et dulce amarum. aut quae est tanta pertinacia sic alicuius laudare doctrinam, ut sequar et blasphemiam ?.

De secundo problemate tuo Tertullianus in libris de monogamia disseruit adserens sanctos dici fidelium filios, quod quasi candidatae sint fidei et nullis idolatriae sordibus polluantur. simulque considera, quod et uasa sancta in tabernaculo legerimus et cetera, quae ad ritum caerimoniarum pertinent, cum utique sancta esse non possint nisi ea, quae sentiunt et uenerantur deum.

idioma [*]( 9 cf. Cicero, Tusc. disp. II 60 etc. 11 cf. Esai. 5,20 15 locus in Tertulliani libro de monogamia non exstat ) [*]( 1 latini p seruare 0 2 quorum] quoniam ¥i fratre om.v potueris x mutuare Btvn 3 debeas — 5 quia] de ¥i nostri turbo erfo.-rb ingenii x riuulos aetfrti 5 quia] que νξ docto uiro doctor loquor νv 6 illud om. x adm. uolo] rogo admonitum x ammonitam Bi monere etf(},b1 (mouere?) mouere b2 7 nolo p ne-modum om. x in modum om. ξ balationis rustici ξ balathronis erf 8 in om. x criminatur ep.c.xa.c.ξφ AKAI- P02II0YAACTA1 (s.l. acairospoidastai) ef, uarie scriptum in cet. (calphurnius lanarius et discipuli ¥i, ot £ rj2.(ovai c, om. Bvb) 9 eius om. Bvb eius et] et eius (del,)t dyonis. efa dionis. OBacrpxbb arguunt B (guunt in ras. m2) etfQxvb arguatur 0 arguant cet. 10 parua b 11 pr. et cm. p dicunt bona mala (m2 bona dicunt mala) 0 maledicunt x illos] eos x mala bona] bona mala v 13 laud. alic. cp alic. om. ξ ut] et x sequar et] sequare ¥i sequar iv sequare uelx 15 probleumate m,xp.c. tert(ex c v)ulianus vg 16 ass. codd. 17 candid(t b2)atae (-te) erfQvnh candidati cet. sint s.l.m2B sunt vb fide Bp.r. filii ¥i nullius 0 (ex nulli),e a.c. ydolatriae (-e) Ocr QIXVItb2b 18 sancta uasa n uasa sacra p legimus g 19 tritum Gla..c. statum x cerem. b 20 possunt ξ ideoma c ydeoma xn ydioma b2b )

138
igitur scripturarum est, ut interdum sanctos pro mundis et purificatis atque expiatis nominet, sicut et Bethsabee sanctificata scribitur ab inmunditia sua et ipsum templum sanctuarium nominatur.

Obsecro te, ne tacito mentis iudicio me aut uanitatis arguas aut falsitatis. testis est enim conscientiae meae dominus, quod ab ipso procinctu et interpretationis exordio supra dicta necessitas me retraxit; et scis ipse non bene fieri, quod occupato animo fiat. palliolum textura breue, caritate latissimum senili capiti confouendo libenter accepi et munere et muneris auctore laetatus.