Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Non imitemur eius uitia, cuius uirtutes non possumus sequi. errauerunt in fide et alii tam Graeci quam Latini, quorum non necesse est proferre nomina, ne uideamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. \'hoc non est\', inquies, \'excusare Origenem, sed accusare ceteros\'. pulchre, si eum errasse non dicerem, si in fidei prauitate saltem apostolum Paulum aut angelum de caelo audien-. dum crederem; nunc uero, cum simpliciter errorem eius fatear, sic legam ut ceteros, quia sic errauit ut ceteri: dicas:

si multorum communis est error, cur solum persequimini?\' quia uos solum laudatis ut apostolum. tollite amoris vneQftokrjv et nos tollimus odii magnitudinem. ceterorum uitia de libris suis ad hoc tantum excerpitis, ut huius defendatis errorem; Origenem sic fertis in caelum, ut nihil eum errasse dicatis. quisquis es adsertor nouorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus, parcas fidei, quae apostoli uoce laudata est.