Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex quo intellegi uolunt nos, qui necdum initiati sumus, debere audire mendacium, ne paruuli atque lactantes solidioris cibi edulio suffocemur. quod autem periuriorum atque [*](1 cf. Hieron. epist. XVIII A 6, 7 et comment. ad Esaiam lib. III cap. 6 8 cf. Verg. Aen. XI 283 19 cf. Matth. 7,6 20 Ps. 118,11 21 *Ps. 14, 3 22 cf. Gal. 6,10 24 cf. Hebr. 5,12-14 ) [*](2 habentur Ga.rM liber om. N tot DQ 3 commentarioli (ex -la)Bl 5 habere Ga.c.D 6 lectionis W eruditoris Q eruditionis cet. 7 congregaui ex conpensaui Bl 8 quasi] quia N xpianus xpianus D xpianis xpianus QB1, B2p.c.m2 9 a s.l.B2 ab D, om. N 11 crimine N est s.l.m2N; add. legi B2 12 chartae (-e) GB1 cartae (-e) cet. euacuauerunt DQB uacuarunt 31 origenistes B origenianus Q 13 nunc esse (unc e in ras. m2)B2 esse om. G ducimini N 14 in (in ras. m2)B2 ad g- defensione NB1 damasium W 15 saltim DB2 17 me s.l.m2Bl, om. Q avv.wva\'[;rJv varie trad. codd. 19 ante] inter Q esse .om. DQ 20 absc. in corde meo g 22 his] illis N domestice B2 23 uol. int. s uoluit N 24 nec B2 lactentes Np.c.QB1 25 suffocemus N I )

125
mendacii inter se orgiis foederentur, sextus Stromatum liber, in quo Platonis sententiae nostrum dogma conponit, planissime docet.

Quid igitur faciam? negem me eiusdem dogmatis esse? non credent. iurem? ridebunt et dicent: \'domi nobis ista nascuntur\'. faciam, quod solum cauent, ut sacra eorum atque mysteria in publicum proferam et omnis prudentia, qua nos simplices ludunt, in propatulo sit, ut, qui neganti uoci non credunt, credant saltem arguenti stilo. hoc enim uel maxime cauent, ne quando contra auctorem suum eorum scripta teneantur.

facile dicunt cum iuramento, quod postea alio soluant periurio; ad subscriptionem tergiuersantur quaeruntque suffugia. alius: \'non possum\' inquit, \'damnare, quod nemo damnauit\'; alius: \'nihil super hoc a patribus statutum est\', ut, dum totius orbis prouocatur auctoritas, subscribendi necessitas differatur; quidam constantius: \'quomodo\', inquiunt, \'damnabimus, quod synodus Nicena non tetigit? quae enim damnauit Arrium, damnasset utique et Origenem, si illius dogmata reprobasset\'.