Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud uero, quod adserunt a quibusdam hereticis et maliuolis hominibus libros eius esse uiolatos, quam ineptum sit, hinc probari potest. quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio et m Didymo, adsertoribus Origenis, inueniri potest? quorum alter sex uoluminibus tfjgajzoloyiag ita eum ut se sensisse confirmat, alter sic eius errores nititur excusare, ut tamen illius esse fateatur, non scriptum negans, sed sensum scripti edisserens. aliud est, si, quae ab hereticis addita sunt, Didymus quasi bene dicta defendit.

solus scilicet inuentus est Origenes, cuius scripta in toto orbe pariter falsarentur et quasi ad Mithridatis litteras omnis ueritas uno die de uoluminibus illius raderetur. si unus uiolatus est liber, num uniuersa eius opera, quae diuersis et locis et temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt? ipse Origenes in epistula, quam scribit ad Fabianum, Romanae urbis episcopum, paenitentiam agit, cur talia scripserit, et causas temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita in [*]( 1 ef. Gal. 4, 26 6 *Matth. 5,44. *Luc. 6,27 20 cf. Cicero de imp. Gn. Pompei 7 etc. ) [*]( 1 hie(ihe)rosolim. 2IB hierusoly(i)m. DNQ 2 pr. et om.DQB quod ex quo G 4 suiN foueant uoluptuose Z?\\.B2p.c.m2 5 uolunt] nollentN 6 et om. DB2 iis g uos pers. B2 persecuntur QB1 7 castam et Bl 8 carnis] carnesB2 iudicandaN 9 se esseDQB2 11 maleuolisG 12 impiumQ 13 probareD doctorD doctoretQ 14 d:dimo codd. praeterW sex] exG 15 ita] orig ita W ut se om.Q se om. W sens. se B2 alter] adG 16 err. eiusG eius om.lHNB1 esse] se D,Bza.c.m2 17 scribentis DQB disserens G illud DQ,B2a.c.m2 est om. G qua DQB 18 edita Bl dydim. GN didim. DQ aliud si quis Bl: BZ in ras. m2 defendat Bl 19 scil. om. g in bis Na.r. his G toto ex to G pariter om. W 20 mithr. GSTmitr. cet. lit(aW. t s.Z.)eramC? 21 eius NB1 est s.l.G 22 conrumpi W 23 origanis 31 in om. D fibium GM.NBaa.c.ma 24 tali G )

133
publicum protulerit: et quidam adhuc svQsoihoyovoiv aliena esse, quae displicent!

Porro, quod Pamphilum proferunt laudatorem eius, gratias illis ago meo nomine, quod dignum me putauerunt, quem cum martyre calumniarentur. si enim ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse uiolatos, ut infamaretur, quare mihi non liceat dicere ab amicis eius et sectatoribus conpositum esse sub nomine Pamphili uolumen, quod illum testimonio martyris ab infamia uindicaret?

ecce uos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit, et miramini, si edat aliquis librum, quem ille non edidit? uos in edito opere potestis coargui; ille, qui nihil aliud edidit, facilius patet calumniae. date quodlibet aliud opus Pamphili, nusquam repperietis; hoc unum est. unde igitur sciam, quod Pamphili sit? uidelicet stilus et saliua docere me poterit. numquam credam, quod doctus uir primos ingenii sui fructus quaestionibus et infamiae dedicarit. et ipsum nomen Apologetici ostendit accusationem; non enim defenditur, nisi quod in crimine est. unum proferam, cui contradicere uel stulti sit uel inpudentis.