Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nobis interim tantus labor, si tamen orantibus uobis deus iuuerit, idcirco susceptus est, non ut calumniosis os-quod fieri non potest, licet forte etiam hoc deus faciet-clauderemus, sed ut proficere ad scientiam rerum uolentibus materiam praeberemus.

illud sane omnem, qui hos libros uel descripturus est uel lecturus, m conspectu dei patris et filii et spiritus sancti contestor atque conuenio per futuri regni fidem, per resurrectionis ex mortuis sacramentum, per illum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, aeternum ignem: sic non illum locum aeterna hereditate possideat, ubi est fletus et stridor dentium et ubi ignis eorum non extinguetur et uermis eorum non morietur, ne addat aliquid huic scripturae, ne auferat, ne inserat, ne inmutet, sed conferat cum exemplaribus, unde scripserit, et emendet ad litteram et distinguat et inemendatum uel non distinctum codicem non habeat, ne sensuum difficultas, si distinctus codex non sit, maiores obscuritates legentibus generet. [*]( 11 *Matth. 8, 12 12* Marc. 9, 43. cf. Esai. 66, 24 ) [*]( 1 putarent g uiderint 21X3S3B Rut. uiderint ipsi g et] atque Ruf. 4 iuuerit] iuenerit W uenerit A annuerit s cal. os] calum (p 0) niosos WANOVEO calumniosi os ffi calumpniosis B calumniosorum ora g 5 faciat ID faceret %U,B (ceret in ras. m2), Ruf. facere possit 3322} claud.] lederemus Bp.c.m2 7 pr. uel om. 21X3328 lect.] add. est V 10 per illum—13 morietur om. <591 per illum —ignem om. D Ruf. paratusj eius] suis g 11 sic] si NtyB non] in 0 aeterna (-nam A) poss. he(hae 9I)reditate (-tem A)WA. hered. aet. poss. 3) aeterne ex aeternam N possideas N 13 ne] nec N add. aliquis tj-iSUSSO add. aliqui B add. quis N quis add. aliquid g huic om. g 14 pr. ne] nec N ins.] inferat g 15 distingat B tert. et] ad A 16 emendatum 21 non dist.] indist. 0 sensuum] suum B 17 difficultates g 18 generet] add. in omnibus autem, qui haec lecturus est, sententiam apostoli cautissima obseruatione custodiat, qua dicit: omnia probantes, quae bona sunt, tenete (* I Thess. 5, 21) \'&? explicit prologus ad macharium 93 )

106

LXXXI. AD RUFINUM.

Diu te Romae moratum sermo proprius indicauit nec dubito spiritalium parentum ad patriam reuocatum desiderio, quem matris luctus ire prohibebat, ne magis coram doleres, quod absens ferre uix poteras. quod quereris stomacho suo unumquemque seruire et nostro non adquiescere iudicio, conscientiae nostrae testis est dominus post reconciliatas amicitias nullum intercessisse rancorem, quo quempiam laederemus; quin potius cum omni cautione prouidimus ne saltim casus in maliuolentiam uerteretur.

sed quid possumus facere, si unusquisque iuste se putat facere, quod facit, et uidetur sibi remordere potius quam mordere? uera amicitia, quod sentit, dissimulare non debet. praefatiuncula librorum JisolaQVwv ad Ille missa est, quam ex stilo intellexi tuam esse, in qua oblique, immo aperte ego petor. qua mente sit scripta, tu uideris; qua intellegatur, et stultis patet.

poteram et ego, qui saepissime figuratas controuersias declamaui, aliquid de ueteri artificio repetere et tuo te more laudare. sed absit a me, ut, quod reprehendo in te, imiter; quin potius ita sententiam temperaui, ut et obiectum crimen [*](W = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. I ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*]( a = Parisinus bibl. armamentarii 293 s. XII. ) [*]( c = Mazarinianus 577 s. XII. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](t = Vindobonensis lat. 644 s. XV. ) [*](ad eundem rufinum ac ad rufinum cet.; Hieronymi nomen exhibent tituli omnium codd. (eiusdem B) ) [*]( 3 diu-morat.] deuteromemoratum A memoratum N. sermo proprius om. A 4 spiritualium au patriam] propria t desiderium A 5 ire s.l.N ne] nec A nemo N dolores N referre (ex refere) uix N uix ferre cBi 9 prouidemus 31A 10 saltem Nact 11 se iuste putat t iuste , putat se s quid t 12 potius remordere t remorderi Nc quam ex que m2B 13 IIEPI APXOiN t PERIARCON B peri archon uel periarchon cet. 14 tilo N,Ba.c. tua N 15 ymmo t peto N 17 declinaui (lina in ras. m2)B et aliquid t de uetere B debere Nac artificiose Nac te more] timore N 18 in te] uite N 19 quiin (alt. i exp.) 21 sentiam \'ila.c.B et om. t i )

107
effugerem et amicum, quantum in me est, nec laesus laederem. sed obsecro te, ut, si deinceps aliquem sequi uolueris, tuo tantum iudicio sis contentus. aut enim bona sunt, quae adpetimus, aut mala: si bona, non indigent alterius auxilio; si mala, peccantium multitudo non parit errori patrocinium.

haec apud te potius amice expostulare uolui quam lacessitus publice desaeuire, ut animaduertas me reconciliatas amicitias pure colere et non iuxta Plautinam sententiam altera manu lapidem tenere, panem offerre altera.