Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Habes igitur, Saluina, quos nutrias, in quibus uirum absentem tenere te credas. ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. pro uno homine duos filios recepisti, auctus est numerus caritatis. quidquid debebas marito, redde filiis; amore praesentium absentis desiderium tempera. non est parui apud deum bene filios educare.

audi apostolum commonentem: uidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuit unius uiri uxor, in bonis operibus habens testimonium, si filios educauit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lauit, si adflictis abundanter praebuit, si omne opus bonum subsecuta est. didicisti catalogum uirtutum tuarum, quid debeas nomini tuo, quibus meritis secundum pudicitiae gradum possideas.