Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? triplex nimirum causa est: prima, qua pro officio sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus et profectus eorum nostra est gloria; altera, qua pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit; extrema, quae et ualidior, quod I filio meo Auito roganti negare nihil potui, qui crebris litteris inter- . pellatricem duri iudicis superans et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla proponens ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem, quid ille cuperet, quam quid me facere conueniret. 1

Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae et in materterae nutritus sinu inuictissimo principi ita carus fuit, ut ei coniugem nobilissimam quaereret et bellis ciuilibus Africam dissidentem hac uelut obside sibi fidam redderet. mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi uicinae mortis praescius inter fulgorem palatii et honorum culmina, quae aetatem anteibant, sic uixit, ut se ad Christum crederet profecturum.

sacra narrat historia Cornelium, centurionem cohortis Italicae, in tantum [*]( 13 cf. Luc. 18, 1—8 25 cf. Act. c. 10 ) [*]( 1 diuitemne, sciat scripsi diuitem nesciat (sciat L, 2 p. c.) codd. diuitem ut nesciat g ipsaque W 2 marsupium la.c.DB 5 aduliscenciam W sic om. W 6 tulit] extulit Ip.c.m2WB (uerba ut exemplum-ext. bis W) crederes g 7 amissum Dp.c.m2 8 quaerit L,Ia.c.m2 quaerit absentem cet. 9 quia B 10 sacerdoti L sacerdotali B 11 quo I quia B intimat Dp.c. 12 extremaquae LW,2a.c.m2 13 Auito] couito W nihil] non B 14 iud.] add. uiduam g 15 materiam W suffidit W 18 laudet ex ladet (in mg.m2 al ledet) I ledet L 19 in] inter D 20 et s.l.I,om.L 21 affr. LIB african D hac D ac cet. obside Bp.c. obsede W obsidem cet.. sibi s.l.H,om.L 23 fulgori L honorem W aetate W 24 antibant B perfecturum Wp.r. 25 ystoria ex istoria I cornilium W choortis W in tantum — p. 89, 6 Ital. in mg. B )

89
acceptum deo, ut angelum ad eum mitteret et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertineret, qui primus ab apostolo baptizatus salutem gentium dedicauit. scriptumque est de eo: erat uir quidam in Caesarea nomine Cornelius, centurio cohortis, quae dicitur Italica, religiosus et timens deum cum omni domo sua, faciens elemosynas multas plebi et orans deum semper.