Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec terrearis, si post uictoriam uenias ad amaritudinem, quia uerum pascha facientes azyma cum amaritudinibus comedunt et temptatio probationem, probatio spem, spes parit salutem. apud medicos quoque quaedam antidotus noxios humores temperans ex amaritudine nominatur,_ quae dulcis ostenditur restituens sanitatem, sicut e contrario uoluptas atque luxuria amaritudine terminatur dicente scriptura: quae ad tempus pinguefacit fauces tuas, nouissime uero amarius felle inuenies.