Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Profectique de Aetham reuersi sunt Phiahiroth, quod est contra Beelsephon, et castra metati sunt e regione Magdol.

Quarta mansio est Phiahiroth, quae interpretatur \'os nobilium\', scribiturque per litteram heth. quidam male hiroth \'uillas\' putant, errorque manifestus, quod pro supra dicto elemento ain litteram [*]( 1 cf. Ex. 12, 43-49 2 cf. Ex. 13, 1-2. 11-15 4 *Num. 33, 6 7 cf. Ex. 13, 21-22 8 cf. Onom. s. 99,17 9 *Ps. 73, 15 13 Num. 33, G 19 *Num. 33, 7 ) [*]( 4sochot W soccoth 0,0B etham X aethan a ethan 0 etan B 7 ygnis B nubis WX nubis] ignis WX 8 etham Xp.r. aethan 12 ętam B ethan 0 nobis consonat fort. B nobis fort. consonat 0 nobis sonat fort. ç 9 adque X sive OB profectio 0 et om. 0 dirupisti 0 10 etham X etam B ethan 0 11 in om. XQ 12 sochoth X socoht IV socoth Ba.c. soccoth cet. enim om. Q, 14 esse om. Q 15 robor W,Xa.c. 16 dies s.l.X 17 terr. sanctam 0 19 etham X hetam B aethan Q ethan 0 sunt ad WXQ phiahir. B phyair. 0,0 phiaphir. W phialr. (1 m2 in ras. 2 lilt.)X quae B 20 est om. W behelsephon B (ubique) et om. B castra] crs IV 21 macdol 0 magdolu W 22 est om. W phiahir. XB phiair. 0 phiaphir. TV. vm. il 23 quae (que B) scribitur OB litt. om. W beth 0 bet B hyroth B phiairoth 0 24 pro om. QB ai g littera W )

56
legant. Beelsephon in linguam nostram uertitur \'dominus aquilonis\' aut \'ascensus speculae\' aut \'habens arcana\', porro Magdol 2 \'magnitudo\' uel \'turris\'. adsumpta igitur fortitudine nobilitamur in domino et Beelsephon idoli arcana contemnimus illiusque magnificentiam et turritam superbiam declinamus. non enim est ab austro, unde dominus uenit, et a meridie, in qua sponsus recumbit in floribus, sed possessor aquilonis, uenti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram; qui, cum sit frigidissimus, nomine dexter uocatur, falso sibi adsumens uocabulum uirtutis ac dexterae, cum totus sit in sinistra.

Et profecti de Phiahiroth transierunt per medium mare in deserto et ambulauerunt uiam trium dierum in solitudine Aetham et castra metati sunt de Aetham.

Quinta mansio Mara, quae interpretatur \'amaritudo\'. non poterant ad Rubri Maris gurgites peruenire et Pharaonem cum suo exercitu uidere pereuntem, nisi postquam habuerunt in ore nobilitates, id est in domini confessione uirtutes, quando crediderunt deo et Moysi, famulo eius, et audierunt ab eo: dominus pugnabit pro uobis et uos tacebitis, et uictores Maria praecinente in tympanis t corporum resonarunt carmina triumphantium: cantemus domino; gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare.