Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

mihi uidentur Aegyptiorum primogenita dogmata esse philosophorum, quibus deceptos homines atque inretitos tenebant. quae cum Israhel uiuus effugerit, circumdant mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. porro, quod sequitur: in diis eorum fecit iudicia siue, ut Septuaginta transtulerunt, ultiones, illud Hebraei autumant, quod nocte, qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint siue motu terrae siue tactu fulminum. spiritaliter autem discimus, quod egredientibus nobis ex Aegypto errorum idola corruant et omnis peruersarum doctrinarum cultura quatiatur.

Et proficiscentes filii Israhel de Ramesse castra metati sunt in Sochoth.

Secunda mansio. in hac coquunt panes azymos et primum tendunt tabernacula, unde et ex re locus nomen accepit. Sochoth quippe interpretatur in lingua nostra \'tabernacula\' siue \'tentoria\'. et ob hoc septimo mense, quinta decima die mensis sollemnitas tabernaculorum est. cum ergo exierimus ex Aegypto, primum tabernacula figimus scientes nobis ad ulteriora pergendum.

tunc non comedimus de fermento Aegypti, de fermento malitiae et nequitiae, sed uescimur azymis sinceritatis et ueritatis domini praecepta opere consummantes: cauete a fermento pharisaeorum. in hac nobis praecipitur mansione, ut semper egressionis ex [*]( 8 *Num. 33, 4 14*Num.33,5 16 cf. Ex. 12,39 18 cf. Onom. s. 14,19; 21,1; 149,32 19 cf. Leu. 23, 34-36 22ICor.5,8 24 Matth.16, 11 25 cf. Ex. 12,42 ) [*]( 1 nos de saec. egredi 0 nos exire om. B 2 nos tenere g 3 pr. et om. WB 4 fil. mort. Q; add. suos WX 6 effugiret [J 7 circumdantur 0 9 autument W qua] quae W quia X 10 suntOB 11 tactui W tractu Ba.c. ictu g discemus W,Xa.c. dicimus OB 12 ex] de g 13 catiatur B quatiantur W 14 de terra ramase X 15 sochot W soccoth OB 16 has W,Xa.c.m2 cocunt WX quoquunt B azymos 0 azimos (-as Xa.c.) cet. 17 ex] add. hac s.l.m2X 18 sochot ex socohot X socoth W soccoth OB 19 ob om. B haecX XV 0 sollempn. WB solemn. XO 20 est om. Q ex] de [JO 21 sciendum WB progredien(n om. B)dum OB non om. B 22 comm. X de ferm. Aeg. om. 0 23 azimis W[JB 24 praeceptum 0 consumantes W )

55
Aegypto memores simus, ut celebremus transitum, id est phase domini, ut primogenita nostri uteri cunctarumque uirtutum pro primogenitis Aegypti, quae percussa sunt, domino consecremus.

Et profecti de Sochoth castra metati sunt in Aetham, quae est in extremo solitudinis.

Tertia mansio offertur post tabernacula, in qua primum uidetur dominus nocte in columna ignis et per diem in columna nubis, ut praecedat populum et dux itineris fiat. Aetham nobiscum sonat \'fortitudo\' atque \'perfectio\', de qua et Dauid canit: tu disrupisti fluuios Aetham, id est \'fortes\'. grandis est fortitudo Aegyptum dimittere et m extrema solitudine commorari.