Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Maceloth castra metati sunt in Thaath. Vicesima tertia mansio potest et \'subter\' intellegi, sed melius \'pauorem\' interpretabimur. uenisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris, . uides ibi multos uirtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam et, qui se exaltat, uideat, ne cadat. potentes potenter tormenta patientur.