Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de solitudine Sinai castra metati sunt in sepulchris concupiscentiae.

Tertia decima mansio, cuius nomen cum interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur \'cabaroth atthaua\'. est autem sensus ille de euangelio, quod Iesus baptizatus statim ab spiritu ductus est in desertum et temptabatur a diabolo.

itaque et Israhel post familiarem cum deo sermonem, postquam iuxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quattuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quae interpretatur \'onager\' aut \'feritas\', ibique succumbit malae bestiae fastidiens caelestem panem et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum uorauit incendium et intercedente Moyse fumum uorax flamma consumpsit.