Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

scio multos diuites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu. quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem; sed, sicut inbecillitati stomachi ueniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in caelum laudibus fero. magna fides ista contemnit; scit, quid in Lazaro diues purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit. ille, quem despicimus, quem uidere non possumus, ad cuius intuitum uomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis. quidquid patitur, et nos pati possumus.

uulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.

  1. non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
  2. ferrea uox,
omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria conmutauit, ut multi [*]( 16 cf. Luc. 16, 19-31 23 Verg. Aen. VI 625-627 ) [*]( 1 primum:2 prima g NOCOKOMOIN KIP NOYCOKOMON B MYCCOKO- (0 s.l.2)MlON 2D vooo}tof,isiov g 3 foueret 2a.c.DB ego nunc f nunc-D 5 loridas (idas in ras. m2) B 6 uermiclos K 7 o quotiens B pedore KIP B fetore 2 (t ex d) D hum. (non um.) codd. 8 purulenta HD quam] que D- 9 aud.] ualebat B inspirans KlP 11 angustias B huiusmodi Kif\' misteria <P mysteria KD 13 animae B 14 perfectae] perpetem B 15 scit. in ras. m2 B scio g 16 eleazaro Ka.r.I]J 18 uomitum nobis KI]J nobis uomitus. (s in ras. 1&B) EDB 19 de] die K form. est ΣDB isdem 2 hisdem eel. conpactis Σa.c. 20 quidquid KD,2a.c. quicq. cel. extim. D existim. g 21 animus :Ea.r.D anima IPa.c. in alteram duritiam KrF duricia in alterum B memetipso D 22 frangitur K 25 omnium 2 possem 111 passim D possum 2p.c. 26 tantum Sf) )
44
pauperum sani languentibus inuiderent.

quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac uirgines fuerit – quod monasterium non illius opibus sustentatum est ? — quem nudum et clinicum non Fabiolae. uestimenta texerunt ? in quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio? angusta misericordiae Roma fuit; peragrabat ergo insulas, Etruscum mare Uulscorumque prouinciam ac reconditos curuorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, uel proprio corpore uel transmissa per fideles ac sanctos uiros munificentia circuibat.

Unde repente et contra opinionem omnium Hierosolymam nauigauit, ubi multorum excepta concursu nostro parumper usa est hospitio; cuius societatis recordans uideor mihi adhuc uidere, quam uidi. Iesu bone, quo illa feruore, quo studio intenta erat diuinis uoluminibus et ueluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, euangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui! nec uero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem et, quasi :2 oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat. quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus et me uerecunde rogaret, quid sibi uellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque aliis locis uarie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo uaticinatus sit, respondi, ut potui, et uisus sum interrogationi eius satisfacere. reuoluens ergo librum I [*]( 21 cf. Num. 24,17 ) [*]( 1 la (n s.l.) gentibus 2 languentes lPa.c.m2 quam B libertate KlP,2a.c. :2ergo HDa.c. ac] hac D et Krlf fuerintD 3 quem] quae D nudum] add. id est paralyticum (omnia erasa in 2) 2D clynicum 2D clericum B 4 quo 2D quorum g indigentiam g eius Krlj, om. cet. 5 effundit :2a.r.D praeces B festinata B misericordia ID; add. eius SDB rogama K ro**ma ilj romae D -6 peragrauit 2 etr. mare I(tji et (eras.) to tas (ex totus, s in ras.) etroscum mare (in mg.: al et totum rursum mare) 2 et totum etr. mare DB uul (s m2)- cor. B uulsquor. 2 Volscor. g 7 ac] hac :Ea.r.D et g 9 uir. sanct. ac fid. Ç" I circumibat Kif} 10 hierosolimam (ro ex ru 2) 2B hierusolymam D 11 nauigabit Dp.c. nauigabat 27 accepta Kl]f par.] pauperrimo (in mg. al parumper 2) 2D 12 uidere] uiderem K quem K,IfJa.e.m2 13 ihs K dpieis 2a.c.B 15 et prop. et Ç" 16 soluta K condens K\'l} reponens B 18 adieceris fP -adiciens B 19 cum] dum :2 uerecunda erogaret Ka.c.m2 20 uelit K our] .e:lm B 22 prophetaret 2 prophetauit D 23 de eo] de deo K\'P 24 uoluens DB )

45
peruenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus peruenit usque ad fluenta Iordanis. cumque causas et rationes quaereret singularum, in quibusdam haesitaui, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. tunc uero magis coepit urguere [*]( ;ţ ) et, quasi non mihi liceret nescire, quod nescio, expostulare ac se indignam tantis mysteriis dicere. quid plura? extorsit mihi negandi uerecundia, . ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in praesens tempus, ut nunc intellego, domini uoluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se uoluminis induta uestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando uenisse.