Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit. apud illos in uiris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non uoluptas. apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet uiris et eadem seruitus pari condicione censetur. dimisit ergo, ut aiunt, uitiosum; dimisit illius et illius criminis noxium; dimisit - paene dixi, quod clamante uicinia uxor sola non prodidit. sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.

melius est, inquit apostolus, nubere quam uri. adulescentula erat, uiduitatem suam seruare non poterat. uidebat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et se uinctam atque captiuam ad coitum trahi. melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria uniuirae exercere [*]( 6 cf. Matth. 5, 32 et 19,9 9*ICor.6,16 21ICor7,9 23 cf. Rom. 7, 23 ) [*](1 nec 2DB scortorum 2D 2 possit K 3 perdam] quidam D dissidiig 4 quondara K, lPa.c.m2, om. g infamaret 2a.c.D et in mac. D detergere 2a.r. G satis est om. Kilf praecipit d debere s.ZJ? 7 maneret innupta D quidquid KD quicq. cet. 8 ad] in g 9 moecus Ka.c.m2D mechus B retinendus 2ip.c.m2 quis Kp.c.m22DB 10 et om. 2DB scortator D 11 corpus cum eo K\'l\' 12 aliae] alia d iesu christi 2DB aliut-aliut D papyn. - papil. B 13 praecepit K2 in om. S uii\\ss.l.m22\\ihosdB inpudic. Bp.c.m2 g et om. B 15 uoluntas KiP 16 et] add. ad (exp.) B 18 noxium Úi mg. m2 B, om. KII\' dixi om. 2DB quod] quem B clam.] add. tota s.l.m2B 19 uicina IjJ p.r.Ba.c.m? 21 est om. D 22 uiduam K,lPa.c.m2 23 repugnanti K 24 uictam D adque K et g melius] minime Kljl 25 quandam] tam Kill 26 uniu.] add.operaSDB meretricum 2DB . )

40
meretricium.

idem apostolus uult uiduas adulescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem maledicti gratia. etprotinuscur hoc uelit, exponit: iam enim quaedam abierunt retro satanan. igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat uirum iure a se dimissum nec euangelii uigorem nouerat, in quo nubendi uniuersa causatio uiuentibus uiris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli uitat uulnera, unum incauta uulnus accepit.

Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est? quis hoc crederet, ut post mortem secundi uiri in semet reuersa, quo tempore solent uiduae neglegentes iugo seruitutis excusso agere se liberius, adire balneas, uolitare per plateas, uultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret?

quae peccata fletus iste non purget? quas inueteratas maculas haec lamenta non abluant? Petrus trinam negationem trina confessione deleuit. Aaron sacrilegium et conflatum ex auro uituli caput fraternae correxere preces. Dauid, sancti et mansuetissimi uiri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emendauit fames. iacebat in terra, uolutabatur in cinere et oblitus regiae potestatis lumen quaerebat in tenebris [*](1 *ITim. 5,14 3 *I Tim. 5,15 5 cf. Rom. 7, 2. 3 14 cf. Tacitus Ann. XV 60 18 cf. Matth. 26,69—75 etc. 19 cf. Ioh. 21,15-17 cf. Ex. c. 32 21 cf. II Reg. c. 11 et 12 23 cf. Ps. 111, 4 ) [*]( 2 occans. K; add. aduersario g 4 retro] add. post 2DB sat (th B) anam DB ig. et] ig. uret D fabiola 2DB quia] qui ea D quae ea 2a.c. 5 uir. a se iure KXP a se uir. iure g uigorem] rigorem Engelbrecht nubendi] uiuendi Kif} 6 Christianis scripsi lutinis KIJJ, om. ZDB 7 multa] uultaK\'/\' uetat 2p.c.m2, om. K 8 et antiquis] ea quam KIJJ excus.] exclusa K (ex exculsa) P 9 paenit. om. K\'P ipsa] prima K P 10 semet] add. ipsam 2 11 iugo seru. exc.] excusso iugo B ag. se lib.] lib. ag. B adire] adhibere (h et be eras.) 2 adibere D 12 indueret 2 indueret (t exp.) ut B induere D inducere et KlP 13 terrorem D 14 pascae 2 quae caeriano (in mg. m2: al qua cesarianus)Ja.e. 15 paenitentium g episcopis 2D et om. IJ} 16 collacrimante B lacrimanti KiP collacrimantibus g sparso 2 crine 2D 18 maculas] Iacrimas KXP 19 trina negatione D deleuit s. I. m2 2 diluit lP 20 conflato 2a.c.m2D 22 emendabat 2 )

41
illumque tantum respiciens, quem offenderat, lacrimabili uoce dicebat: tibi soli peccaui et malum coram te feci et: redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me.