Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

alius forsitan scholae memor Quintum Maximum, unus qui nobis cunctando restituit rem, et totam Fabiorum gentem proferret in medium, diceret pugnas, describeret proelia et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam uenisse iactaret, ut, quod in uirga non poterat, in radicibus demonstraret. ego, diuersorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo uirgo puerpera deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate ueteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.

Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conuersam, nisi ream [*](7 cf. Horat. carm. IV 9, 30 12 Verg. Aen. VI 846 ) [*]( 1 ieiun. praed.] si enim ieiun. eius praedicit F praeuertunt scripsi sed praeuertunt KIjJ praeueniunt r sed praeualescunt cet. elemosi (yD) nae KDB, 2p.c.m2 elymosinae I\\2a.c.m2 aelimosinae Iji si hum. laudet F 2 maior rB sed maior cet. ard. est fid. KIjJ est fid. ard. g dicam — quaes.] si appetat sordis et plebium habitum extollat F condemnatione Zp.r.D 3 plebium F,2a.c.m2 4 adrog.] quide uitia (sic) F 5 his enim] multi enim his f interd. — sord.] gloriosae tamen in sord. appetunt uideri J1 6 tumentibus D aurae] au (= autem) D 7 offerrimus 2 offerunt reel. uirt. et] caelata ergo uirt. laudabilis est, quae J1 in s.1.2, om. F sol. deum r 8 nouis om. 2DB praeconis :2a.c.D 9 rhet. K reth. Iji B rect. 2D 10 cunabulis B scolae (-e) 2DB 12 unus eras. B unum DIjJ cunct. nob. B rem] add. publicam 2D,Bs. I. rn2 13 totum D mentem KIlJ proferetKIjJ 14 describere (add. et s. l.) 2 praelia XD7? per om. KzP 15 quod om. D 16 diuersorio KIjJ bethem. Ka.c. bethlemici IjJ behtleem. (sic) B bethlehem. 2p.c.m2 17 dominum 2 18 hystoriae IfJ istoriae 2storiae D alt. de om. B 19 perducam KIjJ 21 sort.] non trita Sa.c.D 22 ream] ream prius (utrumque in mg. m2) B prius ream g )

39
absoluero. tanta prior maritus. uitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et uile mancipium ea sustinere posset. quae si uoluero dicere, perdam uirtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere. hoc solum proferam, quod uerecundae matronae et Christianae \'satis est.