Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Plures anni sunt, quod super dormitione Blesillae Paulam, uenerabilem feminam, recenti adhuc uulnere consolatus sum. quartae aestatis circulus uoluitur, ex quo ad Heliodorum episcopum Nepotiani scribens epitaphium, quidquid habere uirium potui, in illo tunc dolore consumpsi. ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae breuem epistulam dedi erubescens ad disertissimum uirum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum uiderer, quam stulta iactantia docere perfectum.

nunc mihi, fili Oseane, uolenti et ultro adpetenti debitum munus inponis, quod pro nouitate uirtutum ueterem materiam nouam faciam. in illis enim uel parentis affectus uel maeror auunculi uel desiderium mariti temperandum fuit et pro diuersitate personarum diuersa de scripturis adhibenda medicina.

In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christiano-\' rum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum. quidquid primum adripuero, sequentium conparatione uilescit. [*]( 3 cf. ep. XXXIX 5 cf. ep. LX 7 cf. ep. LXVI ) [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (continet p. 37, 18 quidquid —p. 38, 8 respicit). ) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](d = Casanatensis 641 (olim B. IV. 18) s. IX (continet p. 39, 6 praecepit -17 censetur). ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](1]1 = Augustodunensis 17 A s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ad oceanum de morte fabiolae omnes codices praeter d, qui nil nisi ciusdejn praebet; Hieronymi nomen exhibent tituli in °DB,d (eiusdem) ) [*]( 3 quo 21 quos D dormitionem KB,Za.r. 5 quarta K\'JI aetatis 2D ad s. I. m2 \'P, om. K eliodorum 2: 6 epytaph. D ephitaf. Ii\'If potuiuir. g 7 aute] unde 2D hoc s.1.2 pammatio 2a.c.D 8 peregr.] dormitione m ras. m2 B 9 dissert. D inserere K\'11 12 quo tlj ucterum D nouam s.l.~, inmgam2B 13 faciat DB,—a.c. mcmor K\'P 15 de om. K\'P adliiberem D,Ba.c.m2 adhibere ∑ mcdicamina ∑DB 17 gentium ∑a.c. 18 quidquid] qui uiro (sic) scm adque perfectum laudare uoluerit quicquid l\' arripuerit r scquentium F,- (ium ex i m2) sequenti DB, om. KIJI )

38
ieiunium praedicem? praeuertunt elemosynae. humilitatem laudem? maior est ardor fidei. dicam adpetitas sordes et in condemnationem uestium sericarum plebeium cultum et seruilia indumenta quaesita?

plus est animum deposuisse quam cultum. difficilius adrogantia quam auro caremus et gemmis. his enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et uendibilem paupertatem populari aurae offerimus. celata uirtus et in conscientiae fota secreto deum solum iudicem respicit. unde nouis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conuersionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda.

alius forsitan scholae memor Quintum Maximum, unus qui nobis cunctando restituit rem, et totam Fabiorum gentem proferret in medium, diceret pugnas, describeret proelia et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam uenisse iactaret, ut, quod in uirga non poterat, in radicibus demonstraret. ego, diuersorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo uirgo puerpera deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate ueteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.