Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

a parua aetate libidini deditos inmatura eorum sobole demonstrari, quod etiam eo tempore peccare coeperint, quo natura non patitur.

Ad summam illud dici potest, quod in regno Dauid Salomon, cum duodecim esset annorum, solium patris obtinuerit et postea — quia scriptura reliquit incertum — uixerit Dauid regnante iam filio aliquot annis, qui sibi et non Salomoni inputentur, mortuo autem patre post filius regnauerit annis quadraginta, quos sine parente regnauit, atque ita et initium regni Salomonis et tempus, quo solus ipse regnauit, ab historia demonstratum nec tamen omnes annos uitae illius quinquaginta tantum et duorum annorum circulis contineri.