Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris uestrae sanctitudinis epistulis roboranda. et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curae esse maioribus.
In mea enim patria rusticitatis uernacula deus uenter est et de die uiuitur: sanctior est ille, qui ditior est. accessit huic [*]( 1 cf. Ps. 106, 22 2 cf. IV Reg. 25, 7 4 cf. Ps. 136, 3 5 Ps. 145, 7-8 9 cf. I Cor. 3, 6 12 cf. Verg. Aen. IV 298 17 cf. I Cor. 13, 7 21 cf. Phil. 3, 19 ) [*]( 2 uero 1SDMC nabucc. 91 nabuc. B nabug. (bu add.) M confu (corr.) g, qui hic incipit 3 cathenatum g (corr.), B 4.circ. ferri BDM nectens g naribus meis inn. S 5 praecipit SEjp.c. soluit gWB soluet (corr. 58) cet. 6 et om. C 9 fruita W plantabit M 10 dominus] sed deus g 11 infixerat g\\8 uiuam] uitam BD,M (corr.), C 12 huic] ut hic B 13 tota W ipsi om. S et om. D 14 transitis S 15 cum] nunc S omn. est S fulcita 33 16 pr. est om. W sanctitatis B 17 roborandam g (corr.), SB ut om. 8 18 a s. l. g 19 hiis B 20 intellegunt g cur SS (corr.) cura M cuira 91 cuinam A 21 me W rusticitati (corr.) g rusticitas S est om. g 22 de die] die g (corr.) de die in diem 58 in diem S et sanct. C ille est B ille M qui] ciui 2L4. hunc W )
Matrem communem, quae, cum uobis sanctitate societur, in eo uos praeuenit, quia tales genuit, cuius uere uenter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum uicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato sponsi opperiuntur aduentum.