Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nunc cum uestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. quotienscumque carissimos mihi uultus notae manus referunt inpressa uestigia, totiens aut ego hic non sum aut uos hic estis. credite amori uera dicenti: et cum has scriberem, uos uidebam.

quibus hoc pnmum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum tam paruam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui uobis, ut scribitis, ante non scripsi. chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi inuicem posteritate seruatum est. quid igitur?

arbitrer baiulum festinasse? quamuis longae epistulae una nox sufficit. an uos aliqua occupatione detentos? nulla necessitas maior est caritate. restant duo, ut aut uos piguerit aut ego non [*]( 1 cf. Philem. 20 14 cf. Varro ap. Plin, nat. hist. Xill 70 ) [*]( 1 me ita ut sua DMC ita ut sua me B fouet W 2 reliquit(d) MCD,Bp.c. relinquid(t) В,Ba.c. habeundi (i ex o) S 3 adtullerat C attojlerat W atulerit (corr.) S3 attulerit S 4 litteris s. l. S3 amplector C 5 locuntur WB hic] huic ex uhic S3 nesciunt S 6 semisermo fSDMC (seni hyperbolice ut saepe nostrum Hn meinen alten Tagen\') dicendus B tacendus S9 C est om. C 7 carissimus UW 9 et cum hec dicerem et cum haec scrib. S3 has] haec DM 10 de quibus S tot om. WB 11 atque] que W 13 cartam WDMB kartam S3 cartha U,A (h exp.) puto UAW putem cet. 14 aliqua S3 (corr.) aliquid W alicui DMB alicubi C ptolomeus WA W ptholomeus ВDM clusisset WDlII conclus. B clusissem 33 athalus DM atalus B atthalus 33 15 e] se W a C charte W carthae U,A (h exp.) cartae BMDB 16 unde et C hunc C tradentem UA 17 posteritati Da.c.m2,M -tem UAWarbiter 1V, (corr.) ВB 18 suffecit W 19 aliquam U,A (corr.) 20 ut om. ВDM non a. l. B )

28
meruerim. e quibus malo uos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. facilius enim neglegentia emendari potest, quam amor nasci.