Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nunc cum uestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. quotienscumque carissimos mihi uultus notae manus referunt inpressa uestigia, totiens aut ego hic non sum aut uos hic estis. credite amori uera dicenti: et cum has scriberem, uos uidebam.

quibus hoc pnmum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum tam paruam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui uobis, ut scribitis, ante non scripsi. chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi inuicem posteritate seruatum est. quid igitur?