Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

qui dixit: unius uxoris uirum, ipse mandauit inrepreliensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, modestum, non uinolentum, non percussorem, non litigiosum, non auarum, non neophytum. ad omnia claudimus oculos, solas uidemus mores, quod autem ait:

ne in superbiam elatus incidat in iudicium diaboli, quis non exemplo uerum probet? ignorat momentaneus sacerdos humilitatem et mansuetudinem rusticorum, ignorat blanditias Christianas, nescit se ipse contemnere, de dignitate transfertur ad dignitatem; non ieiunauit, non fleuit, non mores suos saepe reprehendit et adsidua meditatione correxit, non substantiam pauperibus erogauit: de cathedra, quod dicitur, ad cathedram, id est de superbia ad superbiam. iudicium autem et ruina diaboli, nulli dubium, quin adrogantia sit. incidunt in eam, qui in [*](7 I Tim. 3, 2 cf. I Tim. 3, 2-6 11 *I Tim. 3, 6 ) [*]( 1 calamniam eras. L calumnia W 3 cath(t B)ecuminu(i L,Za.c.)s LZDB cathccdmus (cathicllminus m2) W eri B ampiteathro W aufiteatro B am(n L)phith(t ZZjeatrum (-tro 2p.c,) LZD 4 altare La.c. altario S factor B histrionum Bp.c.m2 ystrionum 2p.c.; uulgavi forma (strionum = histrionum) per contemptum usus est Hieronymus 5 uirginem Wa.c.m2 consecratur W 6 nostras eras. W 7 inprehensibilem W 10 non neophitum W nonne ofitum LDB nonne offitum 2; add. m. 1: non percussorem, seq, in mg. m2: non litigiosum non auarum non neoffitum (del.) 2 ad haec omnia S 11 ait s. I. 2, add. nonne ofitum B superbia W 12 iud.] laqueum B 13 uirum W ignorat (at in ras. m2) B 14 ignoret La.c. 15 nesciat La,c,Σ ipse W ipsum cet. 16 flebit B suas W 17 meditate(-ti 2)L2a.c. 18 erogabit La.c.m2 chathedra W quod W quomodo LD quo (eras.) quomodo 2 con in ras. 7 litt. (ult. 0 adlvuc apparet) m2B quodam modo S dicitur W ducitur S chathedram W 19 ruina W ruinas cet. 20 quin ex qui in B quod L )

699
puncto horae necdum discipuli iam magistri sunt.

oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt: quale principium, talis et clausula. qui inreprehensibilis est, non solum a domesticis, uerum et ab alienis consono ore laudatur. alieni et extra ecclesiam sunt iudaei, heretici atque gentiles. talis ergo sit pontifex Christi, ut, qui religioni detrahunt, uitae eius detrahere non audeant. at nunc plerosque cernimus uel fauorem populi in aurigarum modum pretio redimere uel tanto omnium hominum odio uiuere, ut non extorqueant pecunia, quod mimi inpetrant gestibus.,

Haec, fili Oceane, sollicito timore perquirere, haec magis ecclesiae custodire debebunt, 1108 in sacerdotibus eligendis canones obseruare, non propria odia et priuatas simultates carpentemque semper auctorem suum inuidiam legem Christi interpretari. uide, quantum testimonium sit huius, quem arguunt, bimaliti, cui praeter uinculum coniugale — et hoc ante baptismum — nihil aliud ab aemulis obici potest.

quipraecepitnon moechandum, ipse dixit et: non occides. si non moechamur et occidimus, transgressores legis sumus. qui totam legem obseruauerit et offenderitinuno, fit omnium reus. itaque, cum obposuerint nobis uxorem ante baptismum, [*](1 *I Tim. 3, 7 18 *Iac. 2, 11 19 cf. Iac. 2, 11 20 *Iac. 2, 10 ) [*](2 et test. eum LZ eum om. B 3 casula Ba.c. 4 a] ad 11" uerum W sed cet. et om. B 5 hore Za.r.WB et s. I. Z, om. L ecclesia W 7 religione W (ex releg.) D 8 fauore in W 9 morem S 10 extorqueat W mimi] seg. ras. 2 litt. B minimi L,Wa.c.m2 minime Wp.c.m.2 11 gentibus Z 12 timore] add. non propria hodia (del.) W magis] magistri Bp.c,S 13 debebunt W debeant cet. has D 14 canonice ex canonae m2L propria W iuxta propria cet. (cf. supra ad 1. 12) hodia W 15 carpentcs (s in ras. 4 litt.) Z suum s. I. B, om. L suam W inuidia ZW 16 test. sit W sit test. cet. 17 bimariti W,Bp.c.m2 mariti cet. coniugalem LD 18 praecipit llr 19 mech. D maech. L mec. B moehc. ex mehc. Z moechamur 11x mecauerimur (neri cxp.) B me(moe Zp.c. mae L)chauerimus LZD 20 ct W sed cet. occidamus Wa.c.m2 sumus legis D 21 seruauerit LSD 22 obposuerit Wa.c. )

700
nos ab eis omnia, quae post baptismum praecepta sunt, requiramus. praetgreunt, quod non licet, et obiciunt, quod concessum est.

LXX. AD MAGNUM, ORATOREM URBIS ROMAE.

Sebesium nostrum tuis monitis profecisse non tam epistula tua quam ipsius paenitudine didicimus. et mirum in modum plus correctus placuit, quam errans laeserat. certauerunt inter se indulgentia parentis et filii pietas, dum alter praeteritorum non meminit, alter in futurum quoque officia pollicetur. unde et mutuo nobis tibique gaudendum est, quia nos filium recepimus, tu discipulum conprobasti.