Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur, crederemus, si eorum tantum uel uitas uel scripta ibi legissemus, qui iam defuncti essent; cum uero multorum et eo tempore, quo scribebatur, et nunc usque uiuentium ibi commemorentur opuscula, miramur, cur hunc ei titulum uel inposueris uel inposuisse credaris. sane utiliter a te conscriptum eundem librum satis adprobamus. [*]( 2 cf. Eph. 4, 3 11 liber] scil. Hieronymi de uiris illustribus sine de scriptoribus ecclesiasticis, cf. etiam Hieron. epist. CXII 3 ) [*]( 1 multis fi iungendus s absentia B 2 sumus FC uitate C si ab] sub L 3 pr. et] atque FØ libros FW 4 domiuica Φ totum te nobis Φ,MBp.c. totum nobis FDCl,3IBa.e. 5 tui corporis s tuam C 6 uidemus F<PCl,Mp.c.m2 7 ob] ab F qui D 9 in om. s dominum codd. praeter 1V 10 qui] quia Fa.c.LC 11 quidem BDΦClB,Ma.c.m2 cetteras s ut WΦ quod cet. 12 scrip- tione scimus W 13 quodex B in liminare C inluminari (-e F) FØ pagine (-nę) ØCl 14 epinthaphium W epytaphyum D ephytapium cJ> 15 tibi eius nomen FL placuisset DC,Mla.r. indice(a TP)retur WIB intenderetur F 16 tantum hominum S pr. uel om. W ibi om. s 17 quia B multo uero D 18 quod FDC_ commorentur B 19 opusculi C miramurque quur B ei (s. I.) hunc B ei om. BFLDCI,Ma.c.m2 uel uirumque om. Wa.c. 20 sane] tamen LDMCIB a te] add. grate F )

668

In expositione quoque epistulae Pauli apostoli ad Galatas inuenimus aliquid, quod nos multum moueat. si enim ad scripturas sanctas admissa fuerint uelut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur inprobitas? statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum.

ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione quam exorsus apostolus ait: quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior, credi adfirmarique mentitus eo loco, ubi dixit de Petro et Barnaba: cum uiderem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii? si enim recte illi ingrediebantur, iste mentitus est; si autem ibi mentitus? est, ubi uerum dixit? an ibi uerum dixisse uidebitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit, cum uero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur?

non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse, uerum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus. non opus est hanc causam multis uerbis agere praesertim apud te, cui sapienter prouidenti dictum sat est. nequaquam uero mihi [*]( 1 cf. Hieron. in Pauli epist. ad Gal. 2, 11 sqq. (XXVI 338, 31- 342, 16 M) et Hieron. epist. LVI 3. CXII 4 9 Gal. 1, 20 12 *Gal. 2, 14 21 cf. Terent. Phorm. 541 ) [*]( 1 in om. LDC,Ma.c m2 expositionem LD apostoli om. BLI 2 nos B multum om. s mouet M 3 fuerit D nelut s. l. B uel F0, om. tyLDMCl 4 qui D tamen F ille s 5 proferatur BFLDΦCl falsitates W obteratur Ws snbruatur cet. obruatur S 6 alter F sapiat C 7 dicit W0 illum FLDCl,Ma.c.m2 probatum FLWC,Ma.r. prouatum D latum l honeste 01 8 scriptorum W poterit] potuerit Ma.r. potuit s 9 potuit W potnerit Ma.c. poterit cet. qua tyFLDM apost. ex. I exorsfl W ortus <P 11 ad infirmari quae W de om. FØ 12 et] elige B barnabae Fp.c.m2Ø uiderim s uideret W qui <P recte non l ingrediuntur Ws -iebantur cet. 13 rete D ingr. illi S 15 an ubi DØ omnibus ex amnibus L 16 uerum s dictoris 5)5 17 potuerunt F 18 ausae Fa.c,m2 cum Cl 19 mentiris s hnius Sp 20 uerbi W 21 preuidenti B pronidendi F prouidenter s est satis S satis FLØCl )

669
adrogauerim, ut ingenium tuum diuino dono aureum meis obolis ditare contendam, nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet.