Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ubi mors? et cum omnia, quae dixi, feceris, ab Eustochio tua Paulaque uinceris, si non opere, at certe sexu. ego quidem Romae non eram et tunc me tenebat heremus — atque utinam pertenuisset! — quando socero tuo uiuente Toxotio saeculo seruiebant, sed tamen audio: quae inmunditias platearum ferre non poterant, quae eunuchorum manibus portabantur et inaequale solum molestius transcendebant, quibus serica uestis oneri erat et solis calor incendium, nunc sordidatae et lugubres et sui conparatione forticulae uel lucernas concinnant uel succendunt focum, pauimenta uerrunt, mundant legumina, holerum fasciculos in feruentem ollam deiciunt, adponunt mensas, calices porrigunt, effundunt cibos, huc illucque discurrunt.

et certe magnus uirginum chorus cum illis habitat. num huiusce modi ministeria aliis imperare non poterant? sed nolunt uinci ab his labore corporum, quas ipsae superant uirtute animi. haec dico, non quo de ardore mentis [*](1 fnscas D furua T tunicas D uestiatur T aequeturque P aeque ψ paup. et i7- 2 cellas T iutroeat T caec. oc. sis] etsi sit caec. oc. T 3 si ipse T aquam] que ex quam m2A portis K portet ex portit m21\' concidat T 4 extruat T 5 ab] ad A 6 eustocio G eusthochio K enstochia IQp.c.B tuo Kllr eu D non uinceris A at eras. 33 ad GKD aut AB 7 tunc] cum G teneret G 8 pertinuisset (-isse D) DT tuo s. 1. YB 9 toxocio A et exitio G quae] que A mundicias A 10 poterat A eunochorum KA 11 molestias A modcstius B 12 sirica A,Ba.c.m2 honeri DB oneris G erant ψ,BBa.c. 13 suae A formiculae A \' sordiculae G lacernas A 14 concinant D concinnunt Βψ continnant A uerrant ex nerant m2A uer B, om. G mandant K\'II 15 olerum KDTB deieciunt A dehiciunt D 16 adponant \'I\'a.c. opponunt A et fun- dunt D 18 ministeira officia A non om. 83 poterent A 19 his] aliis G laborum K quas ipsae om. G ipse A\'lIB 20 superat Aa.c.tn2 equiperent G operentur s. l. B uirtutem D quod GD )

665
tuae quicquam dubitem, sed quo currentem inpellam et acriter dimicanti feruorem fauore augeam.