Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quae bona sunt, retinete. ceterum, qui uel in amorem eius nimium uel in odium stomachi sui prauitate ducuntur, uidentur mihi illi maledicto prophetico subiacere: uae eisi qui dicunt bonum-malum et malum bonum, qui faciunt amarum dulce et dulce amarum. nec enim propter doctrinam eius praua suscipienda sunt dogmata nec propter dogmatum prauitatem, si quos commentarios in scripturas sanctas utiles edidit, penitus respuendi sunt.