Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Origenes hereticus: quid ad me, qui illum in plerisque hereticum non nego? errauit de resurrectione corporis; errauit de animarum statu, de diaboli paenitentia et — quod his maius est — filium et spiritum sanctum seraphin esse testatus est. si errasse non dicerem et haec non cottidie anathematizarem, essem erroris illius socius. neque enim ita debemus bona eius recipere, ut mala quoque suscipere cogamur.

at idem et scripturas in multis bene interpretatus est et prophetarum obscura disseruit et tam noui quam ueteris testamenti reuelauit maxima sacramenta. si igitur, quae bona sunt, transtuli et mala uel amputaui uel correxi uel tacui, arguendus sum, cur per me Latini bona eius habeant, ignorent mala?

si hoc crimen est, arguatur confessor Hilarius, qui psalmorum interpretationem et homilias in Iob ex libris eius, id est ex Graeco, in Latinum transtulit, sit in culpa eiusdem confessionis Uercellensis Eusebius, qui omnium psalmorum commentarios heretici hominis uertit in nostrum eloquium, licet heretica praetermittens optima quaeque transtulerit.