Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum Christi templum anima credentis est: illam exorna, illam uesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. quae utilitas parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame [*]( 1 cf. Matth. 26, 14-16 etc. 10 cf. II Tim. 2 7 cf. Mattli. 10, 16 17 cf. Matth. 15, 26 etc. ) [*]( 1 iudei N hum.-4 coep.] monachus humilitatem uestium tumenti animo non appetat, saecularium consortia deuitet. quid ei opus est uidere crebrius, quod esse Contempsit? i7 humilitate uestigium s 4 prae- (eD)cipua DN conloquia s consortia S 5 ne Nk syricas s 6 se] et se N miratur s 7 praepositi N paenitentiae <P 8 quond. tuor. k 9 quae N,Ba.c.m2 loquor N 10 habeto—13 Christ.] monachus habeat simplicitatem columbae, ne cuiquam machinetur dolos, habeat et serpentis astutiam, ne aliorum supplantetur insidiis, quia non multum distat in uitio uel decipere uel decipi F 11 cniquam] cui s 12 subpl. DB,ka.c. supl. P 14 accepta B 15 helemosi(yD)na DkB elymosyna s patet et s institutorem Ø,Ba.c. hab. pot. N 17 panes k 18 commedant kB 19 templum xpi s 20 illij in illam N xpi s suscepi s suspice B 21 utilitas est S fugere s famae s )

537
mori? iam non sunt tua, quae possides; dispensatio tibi credita est. memento Ananiae et Sapphirae. illi sua timide seruauerunt; tu considera, ne Christi substantiam inprudenter effundas, id est, ne inmoderato iudicio rem pauperum tribuas non pauperibus et secundum dictum prudentissimi uiri liberalitate liberalitas pereat.

noli aspicere ad phaleras et nomina uana Catonum. ego te, inquit, intus et in cute noui. esse Christianum grande est, non uideri. et nescio quomodo plus placent mundo, quae Christo displicent. haec non sus, ut aiunt, Mineruam, sed ingredientem pelagus amicum amicus monui malens a te facultatem meam quaeri quam uoluntatem, ut, in quo ego lapsus sum, tu firmo pergeres*gradu.

Librum tuum, quem pro Theodosio principe prudenter ornateque conpositum transmisisti, libenter legi. et praecipue mihi in eo subdiuisio placuit; cumque in primis partibus uincas alios, in paenultimis te ipsum superas. sed et ipsum genus eloquii pressum est et nitidum et, cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis.

iacet enim, ut ait quidam, [*]( 2 cf. Act. 5. 1-11 5 cf. Cicero de off. II 52 7 cf. Persius 3, 30. Lucanus I 313 8 Persius 3, 30 17 cf. Cicero de orat. III 3 19 cf. Quintilianus i. o. VIII prooem. 31 ) [*]( 1 raori] periclitari. S pcss.] add. sed s 2 annaniae P saphyre DCP saphir(a)e Pa.c.kB saffire N 3 tu cons.-6 pereat] monachus, qui substantiam suam xpo optnlerit, caueat, ne eam inprudenter effundat, id est, ne rem pauperum non pauperibus tribuat et secundum dictum prudentissimi uiri liberalitas liberalitate pereat F xpo CP inpudenter CP 4 inmoderatus k 5 dictam] sententiam CP 6 pereant <P 7 respicere Dk cantorum Bp.c.m2 9 placent (i bo s. I. m. rec.) P placet DNB placeat k 10 quae P qui cet. displicet DNkB hec (e in ras. m2) B suis ut aiunt Da.r. ut aiunt ka.c.m2 uti sunt 0 sicut aiunt NB sicut aiunt sus S sed eras. B 11 amicus amicum N,Bp.c. amice amicus Dk,Ba.c. monuit N nouit (t eras.) k mallens B requiri S 12 qua k 13 tni CP 14 theudosio 0 16 partis 0 17 paene ultimis CP temet k et om. k ipsud Da.c.m2 18 luce ac P 19 pur.] add. coniunctum N. )

538
oratio, in qua tantum uerba laudantur. praeterea magna est rerum consequentia et alterum pendet ex altero. quidquid adsumpseris, uel finis superiorum uel initium sequentium est. felix Theodosius, qui a tali Christi oratore defenditur. illustrasti purpuras eius et utilitatem legum futuris saeculis consecrasti. macte uirtute: qui talia habes rudimenta, qualis exercitatus miles eris!