Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quia igitur fraterne interrogas. per quam uiam incedere debeas, reuelata tecum facie loquar. si officium uis exercere presbyteri, si episcopatus te uel opus uel honos forte delectat, uiue in urbibus et castellis et aliorum salutem fac lucrum animae tuae. sin autem cupis esse, quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum?

habet unumquodque propositum principes suos: Romani duces imitentur Camillos, Fabricios, Regulos, Scipiones; philosophi proponant sibi Pythagoram, Socraten, Platonem, Aristotelen; poetae aemulentur [*]( 2 contemps(-ms-P)erat PD -psit N -pserit q.kB 3 essent (nisi s. l. m2) iu (hac s. I. m2) urbe k 4 ala P aleae k aura Ba.c. aula cet. scortha minimi 0 scurra D 5 sint DN sane B esse om. D 6 turbo sol. P frequentaret k 7 huiusmodi k 8 est stult. k est om. Dq..Ba c.m2 9 urbis 0 des.] add. et DNk 10 peregre (in mg. P egre in ras. m2B)] pergere Dk periculosius Victorius peraeque Vallarsius uiuere melius B et (s l. m2) niuere melius k patriam DR hoc 0 11 concurrit k uniuersis DB generibus B hominibus pq. -num cet. 12 constricti constipatio N 15 loquor k exh(h ow.B;ibere DNkB 16 pre(e)sby(i)terii NkB honos P onus q. honor cet. 19 quod facias <P quo <P 20 sol.] paucorum B 21 duc.] principes B imittentur Pa.c.B imittentor (sic) Pp.c. 22 pytagoran 0 pitagoram B phitagoram Dk 23 socraten pq. -tem cet. aristotilen P -tilem N -te(i m2)le B -telem cet. imitentur k )

534
Homerum, Uergilium, Menandrum, Terentium; historici Thucydiden, Sallustium, Herodotum, Liuium; oratores Lysiam, Gracchos, Demosthenen, Tullium; et ut ad nostra ueniamus, episcopi et presbyteri habeant in exemplum apostolos et apostolicos uiros; quorum. honorem possidentes habere nitantur et meritum.

nos autem habemus propositi nostri principes Paulos, Antonios, Iulianos, Hilarionas, Macarios; et ut ad scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Helias, noster Helisaeus, nostri duces filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudine et faciebant sibi tabernacula propter fluenta Iordanis. de his sunt et illi filii Rechab, qui uinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui dei per Hieremiam uoce laudantur, et promittitur eis, quod non deficiat de stirpe eorum uir stans coram domino.

hoc reor et septuagesimi psalmi titulum significare: filiorum Ionadab et eorum, qui primi in captiuitatem ducti sunt. iste est Ionadab, filius Rechab, qui in Regnorum libro scribitur currum ascendisse cum Hieu; et huius filii sunt, qui in [*]( 11 cf. ffier. c. 42 15 *Ps. 70, 1 17 cf. IV Eeg. 10, 15-17 ) [*]( 1 uirgilium NkB terrentium P,kp.c.m2 histoici 0 stoici DB thycididern P tuch(h s.l.m2k)ididem kB tuchiden N idem D 2 sallusticum (c exp.) P solustium 0 salustium cet. limum DNBJca.e. lisiam DkB 3 graccos DN gracos 0 grecus B gracc(h s.l.m2)um k demostenen (-m NB) DNkB 4 episc.-6 mer.] xpi imitentur apostolos et monachi perfectos patres, ut, quorum honorem possident, habere nitantur et meritum r in] ad Dk 5 habere om. 0 6 et mer.] emeritum 0 habeamus codd. praeter ΡΦ 7 paulus D\'P panlum Bp.c.m2; add. et S antonius DCP antonium Bp.c.m2 iulianus CPa.e. iulianum Bp.c.m2 hilarionas P,Ba.c.m2 -ones k -anos 0 ylarionos D,N (hy- p.c.) -onem Bp.c m2 macharios PDk macharius cP macharionos N macarium Bp c.m2 ad om. N 8 auct. scr. DNkB pr. noster] nos 0 alt. noster] add. princeps 0 9 helisaens P -seus cet. 10 solitudinS 0 solitudinibus S prope DNkB 11 recab PNa.c. recahb 0 sicera k 12 tent.] terra sna N ieremie uocem B 13 deficiet B deficiant 0 14 et in septuagitsi s.l.)mi 0 15 psalmi s. 1. P 17 recab 0B regum D,Bp.c.m2 18 iheu (ex ieu) B in in wg. P tabernaculo P )

535
tabernaculis semper habitantes ad extremum propter inruptionem Chaldaici exercitus Hierosolymam intrare conpulsi hanc primam captiuitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem urbe quasi carcere sunt reclnsi.