Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Neque uero hoc dicens memet ipsum inconstantiae redarguo damnoque, quod facio, ut frustra uidear ad exemplum Abraham et meos et patriam reliquisse, sed non audeo dei omnipotentiam angusto fine concludere et artare paruo terrae loco, quem non capit caelum. singuli quique credentium non locorum diuersitatibus, sed fidei merito ponderantur; et ueri adoratores neque Hierosolymis neque in monte Garizin adorant patrem, quia deus spiritus est et adoratores eius in spiritu et ueritate adorare eum oportet. spiritus autem spirat, ubi uult.

domini est terra et plenitudo eius. postquam siccato Iudaeae uellere uniuersus orbis caelesti rore perfusus est et multi de oriente et de occidente uenientes recubuerunt in sinu Abraham, desiit notus esse tantum in Iudaea deus et in Israhel magnum nomen eius, sed in omnem terram exiit sonus apostolorum et in fines orbis terrae uerba eorum. saluator ad discipulos loquens, cum esset in templo: surgite, inquit, abeamus hinc, et ad Iudaeos: relinquetur uobis domus uestra [*]( 1 cf. Pa. 45, 5 2 cf. Matth. 5, 14 cf. Gal. 4, 26 3 cf. PhiL 3, 20 7 cf. Gen. 12, 1 11 cf. Deut. 11, 29. 27, 12 13 cf. Ioh. 3, 8 14 Ps. 23, 1 cr. rudd. 6, 36-40 16 cf. Luc. 16, 22-23 17 cf. Pa. 75, 2 18 cf. Pa. 18, 5 20 *Ioh. 14, 31 21 Matth. 23, 38 ) [*](1 imp. laet. fl. Dk laetificant s 3 apostolorum D laet. hab. s 5 nero om. k haec <P memedipsum DNB inconstanter B 6 quod om. lc 7 et patr.] patriamque B 8 coarctare S 10 diuersitate r 11 pro neque] Mdd. in P hierosolimis Pk hierusolymis DØN iherosolimis B garizim P garitin D ganzi s gazirin N adorabunt k 13 eum om. S 16 de P, om. cet. recubuerint s abrahae destitit codd. praeter ps 18 sed et Dk omni terra B exiuit 5 apost. son. DkB son. eorum apostul. s 19 finis s terrarum NB disc.] add. suos codd. praeter Ps 20 habeamus Da.c.NB eamus Dp.c.ak 21 relinquitur s uobis om. k )

531
deserta. si caelum et terra pertransibunt, utique transibunt omnia, quae terrena sunt.

et crucis igitur et resurrectionis loca his prosunt, qui portant crucem suam et cum Christo resurgunt cotidie, qui dignos se tanto exhibent habitaculo. ceterum, quidicunt:templum dominitemplum dominijtemplum domini, audiant ab apostolo: uos estis templum dei et spiritus sanctus habitat in uobis. et de Hierosolymis et de Britannia aequaliter patet aula caelestis; regnum enim dei intra nos est.

Antonius et cuncta Aegypti et Mesopotamiae, Ponti, Cappadociae et Armeniae examina monachorum non uidere Hierosolymam, et patet illis absque hac urbe paradisi ianua. beatus Hilarion, cum Palaestinus esset, in Palaestina uiueret, uno tantum die uidit Hierosolymam, ut nec contemneret sancta loca propter uiciniam nec rursus deum loco eludere uideretur. ab Adriani temporibus usque ad impe-[*]( 5. ) rium Constantini per annos circiter centum octoginta in loco [*]( 1 cf. Matth. 24, 35 etc. 5 Hier. 7, 4 6 *I Cor. 3, 16 8 cf. Luc. 17, 21-) [*]( 1 pertrans. ps trans. cet. utiquej add. terrena sunt et <P 2 et crucis-8 cael.] crucis et resurrectionis loca non his prosunt, qui illic solum corpore habitant, sed his, qui portant crucem suam et cum xpo resurgunt cottidie (quotidie m2). ac sic et de hierusolimis et de brittania (pr. t del. m2) aequaliter patet aula regni caelestis r 3 pros. his S 4 cottidie ra.c.m20 quot. l\'p.c.m.2 exh. tanto P tantum s 5 templ. dom. ter P,Bp.c.m2, bis DØNk, semel Ba.c.m2 6 ab om. D domini S 7 sanctus ps dei cet. hierosoly(ex i P)mis Pk hierusoli(yN)mis rDsN ierosolimis B 8 britannia Pp.c.B britania Fp c.m2 brittania cet. aula regni r 9 uos ØB cunta <P tota N egypti N egipti B aegyptus k 10 et arm. ponti et capp. N ponti et coda. praeter ps capadocie B capidotiae s armoniae s ermeniae ka.c.m2 exanime <P 11 uiderunt S hie(ex he P)rosolimam Pk hierusoly(i 0)mam DØN ihero(u s.l.m2)solimam B hac s: I. m2B 12 paradysi PDN hylarion DNB palestinus (n ex c) B esset] add. et codd. praeter P,Ba.c.m2 13 hierosolim. Pk hierusoly(i Φ)m. DΦΝ ihero(u s.l.ml)solim. B 14 pr. nec ps non cet. contemnere S loca sancta S uicinia DN uicina ka.c.m2 dominum DB 15 claudere N hadriani S 16 circ. et (et exp.) P octuag. B et octuag. <P ) [*]( 34* )

532
resurrectionis simulacrum Iouis, in crucis rupe statua ex marmore Ueneris a gentilibus posita colebatur aestimantibus persecutionis auctoribus, quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram et augustissimum orbis locum, de quo psalmista canit: ueritas de terra orta est, lucus inumbrabat Thamuz, id est Adonidis, et in specu, ubi quondam Christus paruulus uagiit, Ueneris amasius plangebatur.